Mot «Congregationibus» [12 fréquence]


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002839 

 Cui quidem malo nullo præsentiore remedio medicinam fieri posse existimant periti rerum æestimatores, quam si ex reformatis et recenti Spiritus Sancti igne accensis et inflammatis Congregationibus viri Religiosi adducantur, et in locum eorum (ut modestissime dicam) qui terram hactenus perperam occupaverunt, sufficiantur.


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002315 

 Verum, cum non ita pridem Reverendissimum Dominum Archiepiscopum Lugdunensem salutandi gratia adiissem, verbaque simul de rerum nostrarum ecclesiasticarum statu misceremus, incidit inter alia sermo de istis duabus Congregationibus mulierum, quarum odor suavissimus est in utraque diæcesi, ut proinde earum recta gubernatio maximi omnino videatur esse momenti..

  A017002316 

 Cumque ille suggereret operæ pretium fore, ut imprimis eas ad Regulam aliquam religiosam ex iis quæ ab Ecclesia approbatæ sunt, et ad clausuram ac vota solemnia amplectenda induceremus, ego quoque in eam sententiam facile descendi, tum ob viri singularem in me auctoritatem, atque perspectam omnibus peritiam et pietatem, tum ob nominis Religioni splendorem, quem magno ornamento istis, alioquin piissimis, Congregationibus futurum existimabam.

  A017002318 

 Hujus autem earum desiderii ratio est, quia in illis Congregationibus plerumque recipiuntur mulieres jam adultæ, quæ Officium magnum, cum illius rubricis, vix ac ne vix quidem addiscere possent.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002837 

 Observabam vero hominem hunc, cum sese daret occasio, tam luculenter, tam sincere, tam amanter solitum laudare variorum Religiosorum et ecclesiasticorum, imo etiam laicorum instituta, mores, doctrinam Deoque inserviendi methodum, ac si ipse eorum Congregationibus aut cœtibus addictus esset.

  A024003354 

 Hic Prior, solus ex confratribus, in oratorio, processionibus, congregationibus aliisque actibus publicis superpelliceum deferet, et ibidem præeminentiam habebit, Officia divina inchoabit, preces et orationes publicas recitabit; is unus in processionibus sic indutus, medius inter duos Assessores habitum Confraternitatis deferentes, incedere in oratorio, populo cum Sacramento (diebus quibus super altari collocabitur) benedicet; eos qui Missas ordinarias Confraternitatis aliasque extraordinarias celebrabunt annotabit, directores processionum et cantores eliget; ipse etiam, una cum Assessoribus, visitatores infirmorum et incarceratorum, ac compositores [371] discordiarum deputabit, ac cum eisdem Assessoribus Confraternitatem ingredi volentes recipiet, et ab eis professionis fidei emissionem et promissionem inferius insertas exiget.

  A024003354 

 Pacem et concordiam inter dissidentes conciliabit et lites terminabit; congregationes extraordinarias, prout necessitas exiget, convocabit; omnibus congregationibus præsidebit, ac in eis vota exquiret vocesque duas habebit.

  A024003358 

 Ii ambo Priori in omnibus supra expressis aliisque necessariis assistent, in habitu tamen Confraternitatis, et in processionibus quisquis eorum deferet bacillum peregrinationis, et incedent primus a dexteris, alter a sinistris Prioris, ac juxta eum sedebunt primi in congregationibus, et post eum præeminentiam in omnibus actis publicis habebunt..

  A024003366 

 Demum, unus ex confratribus in eadem congregatione generali quotannis celebranda constituetur in Secretarium, qui nomina et cognomina ac qualitates eorum qui Confraternitatem ingredientur in libro Confraternitatis, atque in congregationibus tam generalibus quam mensalibus concludente, describet ac subscribet, aliaque omnia quæ ad officium secretarii spectant exequetur; de ipsoque officio rationem reddet in generali congregatione, neque librum ejus non obsignatum remittet..

  A024003376 

 Confratres quomodo se gerere debeant in congregationibus.

  A024003378 

 In quibus congregationibus, qui aderunt, excepto Priore, deferent habitum Confraternitatis, et quilibet modeste et ordinate votum suum dabit; nec licebit de negotiis extraneis tractari, aut aliquid turpe vel scandalosum dicere seu facere, aut recedere ante conclusionem sine expressa licentia Superioris..

  A024003382 

 Quod si forte in eisdem congregationibus, tam generalibus quam mensalibus, aliquæ res aut ita arduæ, vel propter contrarietatem votorum seu aliquorum repugnantiam, sive aliud impedimentum definiri non possint, tunc ad Capitulum præfatum referantur, et quidquid ab ipso ordinatum fuerit inexcusabiliter observetur..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE