24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003257 |
Si vero, casu aliquo, Ecclesiam prædictam cathedralem ad alium locum quam civitatem Gebennensem transferri postea continget, declaramus hanc Confraternitatem, uti eidem Ecclesiæ cathedrali perpetuo et indissolubiliter unitam et incorporatam, cum omnibus illius insigniis (sic), vasis sacris, ornamentis et libris, ad eumdem locum ex nunc prout ex tunc translatam; cujus tamen aliquod membrum in aliqua ecclesiarum prædicti oppidi a Capitulo hujusmodi eligenda et ab eadem Confraternitate perpetuo dependens possit remanere, si id ita expedire videbitur. |
||||
A024003334 |
Statuimus propterea et ordinamus, omnes et singulas utriusque sexus personas, catholicas tamen, ac bonæ conversationis et famæ, in dicta Confraternitate a Priore et Assessoribus infrascriptis, emissa prius per quemlibet professione fidei Catholicæ per se, si legere noverint, sin autem per alium ejus nomine ipsoque præsente, ac promissione de observandis hujusmodi Statutis et consuetudinibus, aliisque pro tempore faciendis, juxta formam inferius insertam, recipi posse et debere. |
||||
A024003398 |
Reservamus nihilominus nobis et confratribus successoribus nostris in eadem Confraternitate, jus et potestatem Statuta et ordinationes hujusmodi mutandi eaque revocando ampliandi, limitandi et alia de novo faciendi cum id expediens videbitur; de consensu tamen Capituli ac auctoritate R mi D. Episcopi nostri, et sub beneplacito Sanctissimi Domini nostri Papæ et Sanctæ Sedis Apostolicæ.. |