22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022002162 |
Et cum non sufficiat tot animas Dei Ecclesiae acquisisse, si modus illas retinendi ac ita manutenendi non reperiatur, et factum vix dici queat quod non durat factum, etsi praedicta unio, annexio et incorporatio quoad parrochiales ecclesias, attento quod conditio in illa seu Litteris desuper expeditis apposita, praedictorum populorum ad Catholicarn fidem et Ecclesiae unitatem reversionem purificata extitit, dissolvatur, et rectores in parrochialibus ecclesiis praedictorum balliagiorum, quae numerum quadraginta quinque vel circa ascendunt, qui in Catholica fide in iliis locis et personis conservanda et confirmanda, aliisque adhuc naeretica pravitate labefactatis ad eandem Catholicam fidem revocandis insistant constituentur, ex hoc profecto Catholicae fidei propagationi et manutentioni vaide prospiceretur.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001132 |
Et in quaestione de ceremoniis Baptismi fatetur quidem esse illas origine vetustissimas, sed addit statim: «Respuere tamen mihi et piis omnibus fas est, quicquid ad Christi institutionem addere ausi sunt homines.» Et in quaestione de Sacramento Altaris pro viatico infirmorum reservando, quae quidem quaestio praecipui est momenti pro confirmanda fide praesentiae realis corporis Domini, objiciit ille sibi ipsi: «Sed enim qui sic faciunt, habent veteris Ecclesiae exemplum.» Tum respondet: «Fateor verum, in tanta re et in qua non sine magno periculo erratur, nihil tutius est quam ipsam veritatem sequi.» Quasi vero Ecclesia vetus secuta sit falsitatem. |