Mot «Conciliandam» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001130 

 Cum vero tractat ille de Ecclesia Romana: «Hoc primum,» inquit, «praefari volo, me non negare, quin magnum Ecclesiae Romanae honorem deferant Veteres, reverenterque de ea loquantur.» Et paulo post: «Opinio enim illa, quae, nescio quomodo, invaluerat, fundatam et constitutam» esse «Petri ministerio, ad conciliandam gratiam et authoritatem, plurimum valebat; itaque, in Occidente, Sedes Apostolica honoris causa vocabatur.» Atqui eodem ipso loco contemnit ille, quantum potest, Ecclesiam Romanam, eamque a Petro fundatam esse negat.

  A023001225 

 Et quidem jamdudum oculi ejus scintillant erroribus de Baptismo, peccato originis et Christi [185] humanitate; inde tantum turbarum in Sacris Litteris existet, tantum orietur dissensionum et tantum exurget sectarum, ut vere, cum Paulo, affirmare possimus, mysterium iniquitatis nunc agit.» Quemadmodum etiam ipse prospiciebat post ce multas sectas oborituras: «Si haec mundi machina per aliquot annos duraverit, iterum, more Patrum, ad tollendas dissensiones humana quaerentur praesidia, constituenturque leges et decreta ad conciliandam et servandam in religione concordiam; quod quidem similem priori sortietur eventum.» Et paulo post, explicans quae sint humana illa praesidia ad tollendas dissensiones, dicit esse Concilia.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE