24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001148 |
Sane pro parte dilecti filii, nobilis Gaspardi de Lucinge, patroni ecclesiæ, sub vocabulo Sanctorum Ferreoli et Ferrutii, de Sales, et dilectorum filiorum communitatis hominum ejusdem loci porrectæ supplicationis, per egregium Petrum Ludovicum Garbillion, procuratorem postulantem in tribunali hujus Nostræ diæcesis, signatæ, series continebat.. |
||||||
A024001150 |
Illarumque respective fructus ab invicem pariter dismembramus, segregamus, eidemque parrochiali ecclesiæ de Sales fructus ipsius qui a parrochialis ecclesiæ de Cranves fructibus separati et sejuncti dignoscuntur, applicamus et annectimus, atque perpetuo incorporamus; ita quod posthac liceat futuris rectoribus dictæ parrochialis ecclesiæ de Sales, qui a Nobis aut successoribus Nostris, seu Sede Apostolica in posterum legitime provisi fuerint uti, potiri et libere gaudere, ac in suos usus et utilitatem convertere absque licentia futuri rectoris ecclesiæ de Cranves et successorum in ea; ac alias in omnibus et per omnia quæ sunt proprii rectoris munia, officia et onera (ad quæ etiam eum teneri volumus) subire possit, valeat et debeat, concedimus et investimus; utque piis, quanto citius, patroni [et] communitatis loci de Sales votis consulamus, et hujusmodi dissolutio suum sortiatur effectum.. |
||||||
A024001150 |
Nos igitur, qui inter cæteras pastoralis officii Nostri curas, hanc (divini, scilicet cultus augmentum et spiritualem parrochianorum consolationem) non levem duximus unoque Deo optimo maximo gratam fore: præfatorum igitur patroni et communitatis dicti loci de Sales supplicationi inclinati, et inquisitione circa ventatem eorum quæ in dicta supplicatione continentur prius habita, consensuque fisci [113] Nostri, ut Nobis etiam notuit exhibito, et accedente ordinaria authoritate Nostra, parrochialium ecclesiarum de Cranves et de Sales unionem alias per Nos factam, ex nunc perpetuo dissolvimus et revocamus. |
||||||
A024004229 |
Reverendus Prior exposuit se jura Communitatis habere, de quibus faciet inventarium.. |