Mot «Communionem» [15 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000813 

 Et hæc merita nobis prosunt per communionem.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000638 

 Horam certam vix possum ego dicere, cum turba plurima eidem peregrinationi nobis invitis sese addixerit, præsertim nonnullæ matronæ, quas quia ad Communionem cæteraque pia exercitia Societas hæc nostra ab initio admisit, ab hoc cœpto repellere [66] nullis unquam potuit verbis.

  A011001653 

 Licet quidam huic expositioni contradicant, asserentes etiam post interitum excrescere nos posse et decrescere, et in eo quod nunc ait: Et pars non erit eis adhuc in seculo, in omni quod factum est sub sole, ita intelligunt ut dicant eos in hoc seculo, et sub hoc sole quem nos cernimus, nullam habere communionem, habere vero sub alio seculo (de quo Salvator ait: Non sum ego de hoc mundo ) et sub sole justitiæ; et non excludi opinationem quæ contendit, postquam de hoc seculo migraverimus, et offendere posse creaturas rationales et promereri.

  A011002210 

 Verum, quando per tantam benignitatem licet, committendum non existimo quin dicam passim finitimos undequaque Genevensium populos, hactenus hæreticos, ballivagiorum ut loquuntur de Gex et Gaillard, restitutionem fidei reique Catholicæ infimis postulare precibus, quo deinceps Catholice vivere queant; atque plurimorum [270] inter eos quotidianam audivi quærimoniam quod Catholici cum sint, ritu tamen Catholico vivere Reipublicæ Genevensis tirannide prohibeantur, cum alioquin ea Respublica non suo, sed Francorum Regis Christianissimi nomine in ejusmodi populos violentum illud exerceat imperium; neque probabile sit ejus tyrannidis qua Catholicorum conscientiæ opprimantur conscium esse Regem, qui nuperrime tanta contentione Catholicam communionem expetivit.

  A011002249 

 Verum, quando per Beatitudinis Tuæ clementiam licet, committendum non duxi quin eam certiorem faciam, undequaque passim finitimos Genevensium populos, hactenus in hæresim abductos, ditionum Gexensis et Galliardensis, ritusque et rei Catholicæ restitutionem demississime postulare, quo deinceps Catholicam vitam agere queant; atque quotidianam plurimorum inter eos audiri querimoniam, qui, Cattolici cum sint, Genevensis Reipublicæ tyrannide prohibeantur ritu Catholico vivere: cum alioquin Genevenses, non suo sed Christianissimi Francorum Regis nomine, in ejusmodi populos imperium ac vim exerceant; neque probabile sit ejus tyrannidis qua conscientiæ Catholicorum opprimantur conscium esse Regem, qui tanta contentione Catholicam communionem nuper obtinuit.

  A011003249 

 Mitto ad te Patris Cherubini literas, mihi nudius tertius redditas, quas vir ille optimus et religiosissimus mihi, ut videbis, tecum communes esse voluit, in hoc uno fortassis minùs cautus, quòd universalem illam bonorum nostrorum omnium communionem quàm habet perspectissimam ignorasse videatur.


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014003386 

 Vota etiam eorundem diaecesanorum (castitatis et Religionis duntaxat exceptis), in alia pietatis opera commutare; eos qui in singulari certamine seu duello hactenus pugnaverunt, a sententia excommunicationis et aliis poenis hac de causa per ipsos incursis, absolvere et liberare; Regulares quoscunque sine licentia et obedientia suorum Superiorum in diaecesi Paternitatis tuae extra claustra degentes coercere; ac tandem sacerdotes aliquos Paternitati tuae benevisos, qui in dicta diaecesi existentes corporalia, pallas, vestes [408] sacras et alia ornamenta ad divinum cultum necessaria, in quorum benedictione non intervenit sacra unctio, benedicere; ecclesias, oratoria et caemeteria pollutas et polluta, cum aqua a Paternitate tua, vel alio Catholico Antistite, gratiam et communionem Sanctae Sedis Apostolicae habente, [benedicta,] reconciliare possint, et quilibet eorum possit, Paternitas tua eligere et deputare valeat: licentiam, facultatem et auctoritatem ad quinquennium proxime futurum, a data praesentium duntaxat duraturam, harum serie ac tenore damus, concedimus et impartimur, non obstantibus in contrarium facientibus quibuscunque; volumus autem ut praedictis facultatibus cum suis diaecesanis duntaxat et non cum aliis Paternitas tua uti valeat..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000709 

 Negant Sanctos beatos a nobis invocandos esse, et consequenter negant ullum nobis cum illis, aut illis nobiscum, a Deo relictum esse commercium; in quo destruunt [107] quantum possunt «Sanctorum communionem» illam, quam Apostoli omnes, uno ore, docuerunt.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001545 

 Quia, ut Nobis gravissimorum virorum testimonio constat, sanctæ Matris Ecclesiæ Catholicæ gremio, per summam Christi Domini misericordiam restitutus, ad ecclesiasticos Ordines promoveri cupis, et ad Nos sine magno tuo incommodo eos suscipiendi gratia venire minimé potes: propterea, præsentium tenore, ut clericalem caracterem, quatuor minores Ordines ac etiam majores, subdiaconatum, diaconatum et presbiteratum, statutis temporibus, servatis omnibus de jure servandis, a quolibet Pontifice communionem Sanctæ Sedis Apostolicæ habente, suscipere possis [148] et valeas, tibi liberam facultatem facimus; ac quemlibet Rmum Dominum Antistitem quem adire malueris ut eosdem Ordines tibi conferat, etiam rogamus, dummodo, maxime cum ad subdiaconatum promoveri volueris, te iis moribus, vita, honestate, litteratura ac titulo sive ecclesiastico sive temporali quæ requiruntur, munitum repererit; quod ejusdem R mi Antistitis conscientiæ committimus..

  A024001566 

 FRANCISCUS DE SALES, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, Reverendissimo in Christo Patri et Domino, D. Archiepiscopo vel Episcopo [149] communionem Sedis Apostolicæ habenti, cui presentes oblatæ fuerint, salutem in Domino plurimam..

  A024001589 

 Ut a quocumque Illustrissimo ac Reverendissimo Antistite Archiepiscopo, Episcopo catholico, quem malueris eligere, executionem sui officii exercente ac gratiam et communionem Sedis Apostolicæ habente, non servatis interstitiis et nonobstante defectu natalium quem pateris, super quo te dispensamus, ad primam tonsuram et minores Ordines, dummodo idoneus compertus fueris, quod Illustrissimi et Reverendissimi Ordinantis judicio relinquimus, promoveri possis et valeas.

  A024003158 

 Memineram Maximum, Episcopum, item Urbanum, Sidonium et Celerinum qui a partibus novati aliquandiu steterant, abjurata hæresi, a Cornelio Papa in communionem catholicam receptos fuisse.

  A024003161 

 Excitavit in me Spiritus Sanctus ingens desiderium revertendi secundo et serio ad sanctæ Romanæ Ecclesiæ communionem: ejus nimirùm quæ cum toto terrarum orbe diffusa sit, communicat cum Episcopo Romano tanquàm Christi Vicario, et vero divi Petri successore et visibili in terris omnium fidelium capite; quia manifestè cognovi et firmiter credidi Ecclesiam hanc et Catholicam esse, et veram Christi Sponsam, extra quam ad salutem æternam nulli aditus pateat.

  A024003162 

 Ego igitur, de Dei misericordia et Ecclesiæ lenitate confisus, rursus opem imploravi ejusdem Reverendissimi Domini Episcopi Gebennensis, ut si qua tandem ratione fieri posset, absolutionem et Ecclesiæ communionem mihi impetraret.

  A024003163 

 Hac igitur de causa, ego, non obstantibus multis gravibusque quæ me circumstabant difficultatibus, sponte Gratianopolim veni, circa hujus 40 æ initium, ad præfatum Reverendissimum Dominum Episcopum Gebennensem, in ea civitate pro tempore conciones sacras habentem; cui etiam nunc, cum omni humilitate et animi summissione me presentem sisto, culpam et apostasiam meam agnoscens et accusans, atque admodùm supplex oro et postulo in communionem sanctæ Romanæ Ecclesiæ ex integro restitui, et, imposita salutari pœnitentia, perfecte absolvi in utroque foro.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE