13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html |
A013003020 |
Hæc porro cum ita sint, Beatissime Pater, facile conjici potest quam fœliciter accidat Ecclesiam illam huic viro committi, qui per omnes ecclesiasticorum munerum gradus exercitatus ascendat supra muros illius, tanquam custos fidelis, qui non tacebit die ac nocte inclamare nomen Domini. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000853 |
Pulchre divus Augustinus: «Divinam providentiam non usque ad haec ima protendi, aut certe mala omnia Dei voluntate committi, utrumque impium; sed magis posterius.» Divus vero Basilius orationem integram de eo habuit: «Quod Deus non sit auctor malorum.» [112]. |