Mot «Commendata» [3 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003028 

 Non quod non sis tu tibi ipsi mihique testis optimus, nisi tua te fallit modestia, majorem tibi laudem deberi quàm ex commendatione mea possit accedere; sed quia minus fortassis credibile tibi futurum sit tale jam meum de te judicium esse quale esse deberet, si mihi tam perspecta probataque foret virtus tua quàm frequentissimis omnium quos de te loquentes audio sermonibus est commendata.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022002159 

 Idem Gregorius, supplicationibus hujusmodi inclinatus, omnia beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, secularia et quorumvis Ordinum regularia, in balliagiis praedictis consistentia, etiamsi secularia, canonicatus et praebendae, dignitates etiam principales, personatus, administrationes, monachales et canonicales portiones, et officia etiam curata, claustralia et electiva, hospitalia, leprosoriae et xenodochia essent, et alia quaecumque loca religiosa eorumque membra, grangias, possessiones et praedia, in quibus nullus ecclesiasticus cultus secularis vel regularis, seu hospitalitas exercebatur, nec tunc, saltem quoad parrochiales ecclesias et alia [328] beneficia ecclesiastica curata, restitui poterant; quaeque nulli canonice collata aut commendata, seu commissa, nec in ecclesiarum, monasteriorum, hospitalium, aut aliorum piorum locorum tunc vigentium, etiam extra balliagia praedicta consistentium, commodum et favorem unita aut suppressa essent, nec ab ecclesiis, monasteriis, Capitulis, conventibus, beneficiis, hospitalibus extra illa consistentibus veluti unita dependerent, aut [eis] uti membra pertinerent: Quae omnia salva et illaesa idem Gregorius remanere voluerat nomine, titulo, denominatione, ordine, statu et essentia, etiam regulari, in illis singulis, prout fuerant, perpetuo suppressis et extinctis, cum suis ecclesiis, domibus, bonis, jurisdictionibus, juribus, fructibus, censibus, pertinentiis et actionibus omnibus et quibuscumque; ut ad Christianae fidei propagationem aliqua ratione inservirent, Militiae praedictae perpetuo univit, annexuit et incorporavit, praedictamque unionem.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024004378 

 Cum abbatia hæc commendata sit, propterea decernimus [457] in ea deinceps sicut antea factum est observari debere, ut scilicet omnibus domnis Canonicis unus ejusdem Ordinis expresse professus, qui Prior nominetur, et qui gregi præire et præesse possit, juxta Concilium Tridentinum, cap. 21°, Sess e 25, præficiatur ac constituatur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE