11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003090 |
Sed me ab hac ego injuria non improbè vindicabo, et quibus officiis potero enitar ut se mihi commendatissimum fuisse gloriari possit, non quia fuerit per te commendatus, sed quoniam is sit quem, cùm ex tuis esset, hoc ipso mihi commendare non debueras quòd aliis minùs tuis commendare illum pro officii necessitate debuisses.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001059 |
Et rursus, alibi disputans non esse rebaptizandos haereticos, scribit haec verba: «Quamvis hujus rei de Scripturis canonicis non proferatur exemplum, earumdem tamen Scripturarum, etiam in hac re, a nobis tenetur veritas, cum hoc facimus quod universae jam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas.» Eam vero auctoritatem non potuit Paulus Apostolus commendare apertius, quam cum Ecclesiam columnam et firmamentum veritatis appellavit. |