Mot «Colloquia» [6 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011001197 

 Quem cum antiquitatis authoritate non nihil moveri viderem inter familiaria colloquia, porrexi tuum illud Opus Cathechisticum, cum sententiis Patrum a Busæo fuse descriptis; cujus lectione abduci se ab [142] errore in tritam veteris Ecclesiæ viam passus est, ac manus tandem dedit; quo etiam tibi nomine plurimum plurimum uterque debemus..

  A011001327 

 Res est in tuto; jam enim ad colloquia descendunt, mox, ut ex proverbio dicam, ad deditionem venturi; sic enim Crescanus advocatus nos docuit Tononienses communi consilio confessionem, uti vocant, suæ fidei scriptis prolaturos, uti si quid a nobis differunt, ea de re familiari ac privato colloquio vel privatis scriptis agamus.

  A011001815 

 Quod si urbanorum pastorum colloquia cum [217] rusticanorum societate non facile commutaveris, at saltem te cum Orientalibus Dynastis venturum expectabimus.

  A011002209 

 Id autem ut facerem, varia prætexens negotia, sæpius Genevam ingressus, nullus unquam mihi ad hominis quem quærebam privata ac secreta colloquia patuit aditus, præterquam hoc ultimo tertio Paschali die, cum et solum et satis primo quidem accessu facilem inveni; sed tandem aliquando in recessu, postquam extorquendæ [269] ab eo animi sententiæ modos omnes tentassem, omnemque, quoad per me fieri potuit, lapidem movissem, lapideum deprehendi cor ejus immotum hactenus, aut sane non omnino probe commotum, inveteratimi scilicet dierum malorum.

  A011002247 

 Id autem ut facerem, varia prætexens negotia, sæpius Genevam eam ob causam ingressus sum; sed nullus mihi patuit aditus ad hominis quem quærebam privata et secreta colloquia, præterquam hoc ultimo tertio Paschatis die, cum et solum et satis primo accessu facilem inveni; sed tandem aliquando, postquam extorquendæ illius animi sententiæ gratia, omnem, quoad per me fieri potuit, movissem lapidem, lapideum tamen cor ejus immotum adhuc, aut sane non omnino conversum deprehendi, inveteratum scilicet dierum malorum.

  A011002248 

 Meum vero de homine illo judicium est, si paulo frequentior, tutior ac commodior ad ejus colloquia pateret accessus, forsitan fore ut reducatur ad caulas Domini; sed præcipue si, quod speramus, Beatitudine Tua annuente, [273] Genevæ instituatur cum ministris disputatio.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE