Mot «Collegium» [8 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003050 

 Quid ergo? Ad nostrum ego te, ad nostrum, inquam (vereor enim ne non exaudieris), collegium voco, et quanta possum contentione [374] hortor ut senatoriam dignitatem, non jam ambias, sed summis meritis tuis tam honorificè novoque exemplo oblatam alacriter suscipias, præsentemque urgeas occasionem: non quôd verendum sit, si te respicis, ne invitum te unquam effugiat, sed ut tantò longiores dulcioresque dignitatis tuæ fructus percipias, cujus nec minima pars illa futura sit quôd, in tanta rerum omnium perturbatione tamque perdita temporum conditione, tam citô vereque dignus habitus sis qui ad eam promovereris..


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012003260 

 Et quidem, si quo modo fieri queat, nihil utilius huic provinciæ contingere potest [422] quam si collegium Societatis Jesu in oppido ipso Tononiensi construatur et erigatur; ex eo namque, non modo nunc aliquot Religiosi in omnes hujus diocæsis partes excurrere possent, sed etiam deinceps plerique et sacerdote * et juvenes veluti ex Seminario prodirent, qui circum circa per vicos et oppida Evangelium inferrent; atque ita validam haberemus arcem ex qua veluti ex opposito contra Genevensis et Lausanensis collegiorum insanos impetus dimicaremus.

  A012003261 

 At vero, quia ut collegium hujusmodi erigatur, nec tam cito, nec tam facile fieri, forsitan fieri potest, et segetes jam sunt albæ ad messem, interim dum majora Sanctitas Vestra moliatur, satis huic operi fieri posset ut in duplicatum campum duplicatum deinceps mittat operariorum numerum, et Missionem hanc ad Apostolicum duodenarium numerum conferat.


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020003999 

 Quarè, rogamus DD. VV. quam enixissime, ut ex defectu conditionis translationi Collegii apposite, consensus videlicet nostri procurandi, in pristinum statum redintegrari Collegium procurare velitis.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000707 

 Non autem obligatur etiam pro filio, quin possit opponere Velleianum; [L.] III. Non juvatur contra promissionem pro dote filiae; L. XII. Quae fuit Lex quam sorte mihi pro Examine solemni attribuit Collegium Patavinum tractandam, hoc anno, 5 die mensis Septembris, Priore domino Quarantaotto..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001087 

 Itaque verissime Cyprianus: «Neque aliunde haereses,» inquit, «obortae sunt, aut nata sunt schismata, quam inde, quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia, ad tempus Sacerdos et ad tempus Judex, vice Christi cogitatur: cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversus Sacerdotum collegium quicquam moveret; nemo post divinum judicium, post populi suffragium, post Episcoporum [146] consensum, judicem se jam non Episcopi, sed Dei faceret; nemo dissidio unitatis Christi Ecclesiam scinderet; nemo, sibi placens ac tumens seorsum, foris haeresim novam conderet.» Eademque propemodum sunt alio loco ejusdem Doctoris verba.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002682 

 Per præsentem vero unionem, dictam ecclesiam debitis obsequiis fraudari nolumus, sed per dictum Collegium congrue supportali onera in ipsa ecclesia consueta.

  A024002842 

 Accede ad eorum Collegium, et vide tu ipse num ita res habeat.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE