A019002792
|
At vero multum, Reverende Domine, et jure canonico et decreto Concilii Tridentini cautum est ne quis ad Indulgentiarum publicationem, earum maxime quae cum eleemosynarum collectione conjunctae sunt, admittatur, nisi fidem faciat omni exceptione majorem, de illarum concessione.
|
A019002793
|
Quare, donec de potestate hominis qui litteras attulit et de concessione Indulgentiarum nobis constet, a collectione eleemosynarum et publicatione Indulgentiarum abstinendum decrevimus; parati tamen ex animo vestris adesse votis Domusque vestrae commodis, ubi per legum ecclesiasticarum Canones nobis licuerit.
|