11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003222 |
Non te pœnitebit collati in amicissimum tuique amantissimum virum beneficii; qui sicut de tuo erga se studio numquam dubitavit, ita sibi facile persuasit neque alio quàm te apud patrem intercessore neque ullo sibi apud te adjutore opus esse; officium tamen meum imploravit ideo fortasse ne inviderem si tuus magis esse vellet quàm meus, aut potiùs ut socium obligationis sibi quæreret, nimis (minus?) suis fidens facultatibus quàm ut tantum tibi solus debere vellet.. |
||
A011003552 |
Si, quod abominor, neutra succedet, curabo artibus omnibus ne illam collati in me beneficii, te verò præstiti amicissimè officii pœnitere possit. |