23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001672 |
Subscribet ipsa etiam Roma, et amplissimus atque augustissimus Illustrissimorum Cardinalium consessus, qui tentatam, exploratam testatamque cum lachrymis gaudii et exultationis ab ipso Summo Pontifice Clemente VIII Salesii nostri prudentiam et eruditionem in publico examine admirati, dignissimum omnes ore uno pronunclaverunt [257], quem Claudio de Granier, tum Episcopo Gebennensi, anxie id ambienti, etiam invitum, Coadjutorem cum futura successione Summus Pontifex daret, ut beneficium quod alioqui magnum videbatur, non tam personae quam meritis, ipsique Ecclesiae universae datum esse constaret, curante id prae caeteris enixissime, ac favente Cardinale tum Borghesio, nunc Paulo V, Pontifice Opt. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000486 |
Cum itaque Nobis evidenter innotuerit venerabilem dominum Humbertum Bochetum, Nostræ diæcesis Gebennensis presbyterum, modernum [rectorem] parrochialis ecclesiæ Sancti Nicolai loci Cletarum, octuagesimum suæ ætatis annum, aut circiter, attigisse, ita quod propter dictam senilem ætatem corporisque gravem indispositionem, in divinis officiis deservire, Sacramentaque ecclesiastica ministrare, et alia quæ vero pastori incumbunt amplius [39] exercere nequeat, teque coadjutorem, causis præfatis, in regimine et gubernio dictæ ecclesiæ, per Reverendum dominum Stephanum Decomba, Ecclesiæ Gebennensis Canonicum, procuratorem suum, vigore procuratorii per egregium Franciscum Galmeris (?), notarium recepti, die tertia hujus mensis Novembris, esse Nobis præsentatum:. |
||||||||||
A024000487 |
Nos, his rationibus adducti, de vitæ et morum honestate, necnon de tua idoneitate, sufficientia et capacitate debite certiores facti, te propterea in regimen parrochialis ecclesiæ Sancti Nicolai loci des Clés, Sacramentorum ecclesiasticorum in eadem collationem, fructuumque administrationem, coadjutorem decernimus, constituimus et deputamus. |
||||||||||
A024000488 |
Inhibentes propterea omnibus hujus diæcesis Gebennensis presbyteris, scindicis ac parrochianis dictæ ecclesiæ, ac [40] aliis quibuscumque, sub excommunicationis et quingentarum librarum gebennensium pœnis, ne te in regimine dictæ ecclesiæ, Sacramentorumque collatione, ac etiam fructuum administratione, quomodolibet impedire audeant; imo, per Nos sic coadjutorem constitutum et deputatum recipiant et admittant, oppositione et appellatione quavis non obstante, et sine earumdem præjudicio.. |
||||||||||
A024001695 |
Universis presentes litteras inspecturis fidem facimus et testamur R dum D. Ludovicum de Perrucard, Abbatem commendatarium Monasterii Cheyseriaci, Ordinis Cisterciensis, hujus Nostræ diocæsis Gebennensis, a Nobis, [162] qua decuit humilitate expetiisse, ut pro veritate, de origine, fide, vita, moribus et doctrina dilecti Nobis in Christo D. Gasparis de Perrucard, quem sibi coadjutorem in dicti Monasterii regimine, cum futura successione, a Sanctissimo Domino Nostro Papa cupit dari et assignari, testimonium authenticum concederemus.. |
||||||||||
A024004366 |
Quapropter cum, Deo inspirante, ipsos venerabiles dominos Canonicos de pristina regulari observantia, quæ temporum injuria inter eos collapsa propemodum et extincta jacebat, erigere et in integrum restituere velie, necnon admodum Illustres et Reverendos dominos Jacobum de Mouxi, Abbatem licet commendatarium, ac dominum Humbertum de Mouxi, ejusdem Coadjutorem et ipsius Monasterii electum, non solum hujusmodi pia Consilia ac vota probare, sed etiam adjuvare, ex animo statuisse cognosceremus:. |
||||||||||
A024004417 |
De cæteris vero dictorum dominorum Canonicorum petitionibus quæ ad solutionem præbendarum anni præteriti, et ad necessaria commoda pro alendo deinceps equo spectabant, [463] et hujusmodi, quia inter eos et dictum domnum Coadjutorem et electum amice satis convenit, nihil a Nobis aliud decernendum existimavimus, quam observari debere quod de communi partium consensu scriptum signavimus.. |