24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000481 |
COADJUTORIA PARROCHIALIS ECCLESIÆ SANCTI NICOLAI LOCI CLETARUM. |
||||
A024000486 |
Cum itaque Nobis evidenter innotuerit venerabilem dominum Humbertum Bochetum, Nostræ diæcesis Gebennensis presbyterum, modernum [rectorem] parrochialis ecclesiæ Sancti Nicolai loci Cletarum, octuagesimum suæ ætatis annum, aut circiter, attigisse, ita quod propter dictam senilem ætatem corporisque gravem indispositionem, in divinis officiis deservire, Sacramentaque ecclesiastica ministrare, et alia quæ vero pastori incumbunt amplius [39] exercere nequeat, teque coadjutorem, causis præfatis, in regimine et gubernio dictæ ecclesiæ, per Reverendum dominum Stephanum Decomba, Ecclesiæ Gebennensis Canonicum, procuratorem suum, vigore procuratorii per egregium Franciscum Galmeris (?), notarium recepti, die tertia hujus mensis Novembris, esse Nobis præsentatum:. |
||||
A024003253 |
Et quoniam tam pro divinis Officiis præfatæ Confraternitatis [348] celebrandis et decantandis, aliisque piis operibus exercendis, quam pro ipsius negotiis tractandis, aliquis locus peculiaris omnino liber, extra ecclesiam, in qua altare [quod] ereximus situm est (ut in aliis Confraternitatibus ubique fieri consuerunt) necessarius sit, ecclesiaque Sancti Joannis Baptistæ præceptoriæ Gebennesii, Hospitalis Hierosolimitani, in loco publico prædicti oppidi sita, propter defectum ministrorum ejusdem ac injuriam præsentis temporis non multum frequentetur, sperandum tamen sit incolas oppidi hujusmodi, qui aliunde religiosissimi fidem catholicam verbo et opere devote profitentur, ipsam ecclesiam sancti Joannis posthac ferventius visitaturos, si in eadem Missa aliaque divina Officia frequentius decantentur et peragantur, ac preces publicæ et piæ exhortationes seu conciones sæpius exerceantur et fiant: idcirco, [349] de consensu nobilis et magnifici domini Dionisii de Sacconay, Baronis Cletarum, domini in temporalibus de Sacconay, Truaz et Lorcier, procuratoris generalis Ill mi et R di D. Petri de Sacconay, sui fratris, militiæ Hospitalis Hierosolimitani, et prioratus Arverniæ prioris ac præceptoris Gebennesii, oratorium ejusdem Confraternitatis, dum Capitulum Gebennensis ecclesiæ in oppido prædicto moram traxerit, in ipsa ecclesia Sancti Joannis Baptistas constituimus et deputamus. |