24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001739 |
Universis sit manifestum quod Nos, die Dominico quinta mensis Junii, anni M. D. C. vigesimi secundi, indictione quinta, in ecclesia prædicta, dilectum Nobis in Christo Johannem Scotiam, de supradicto Pinerolio scolarum infantem litterarum, et de legitimo matrimonio procreatum, ibidem præsentem, volentem et militiæ clericali ascribi cupientem, rite, recte atque legitime in clericum ordinavimus sibique primam clericatus tonsuram contulimus, ordinatumque esse nuntiamus et declaramus per præsentes. |
||||||
A024001767 |
Tum vero, quod consequens erat, pro potestate Apostolica Nobis in hac parte concessa ac commissa, rite, legitime, juridice, ac omnibus servandis servatis, in utroque foro eumdem Boccardum ab omnibus omnino censuris, in quas propter hæresim inciderat, absolvimus; deinde, eadem auctoritate, super irregularitatibus quas contraxerat cum eo dispensavimus, ac demum, a vinculo voti simplicis quod in Societate Jesu emiserat omnino liberavimus; declarantes, ut etiam per presentes Nostras litteras declaramus, eum nullis prædictæ Societatis Jesu legibus deinceps teneri, sed tanquam verum clericum et sacerdotem secularem, omniumque privilegiorum legitimis ac probis sacerdotibus concessorum, capacem et participem ab omnibus haberi debere. |
||||||
A024001790 |
Deinde, cum eodem super irregularitate ac irregularitatibus, si quam vel si quas contraxerat, dispensavimus, ac demum a vinculo voti simplicis, quod in Societate Jesu emiserat, liberavimus; declarantes, ut etiam per presentes Nostras litteras declaramus, eum nullis prædictæ Societatis Jesu legibus deinceps obligatum, sed tanquam verum clericum et sacerdotem secularem, omnibusque privilegiis veris, legitimis ac probis sacerdotibus concessis gaudentem, ab omnibus haberi debere. |
||||||
A024004902 |
Ad quarum quidem Literarum Apostolicarum executionem antequam procedere voluerimus, ipsas Literas et in eis contenta quæcunque Reverendissimis in Christo Patribus et Dominis, DD. Gulielmo, Archiepiscopo Corinthiensis, et Joanni, Episcopo Tullensi, de quibus in eisdem Literis expressa mentio facta est, imprimis et ante omnia per primum clericum sive notarium Apostolicum ad hoc requisitimi, quem in eam rem specialiter deputamus, significari et intimari auctoritate Nobis in hac parte delegata mandamus. |