Mot «Clericalem» [3 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023002230 

 Sacerdotum vestes, quantum per locorum incommoda fieri potuit, ad modestiam clericalem revocavit; pias Sanctissimi Sacramenti Beatissimaeque Virginis cultui devotas sodalitates ubique propemodum erexit; Synodi quotannis celebrandae consuetudinem reparavit; sacros excubitores, quos Supervigiles vocant, variis locis sparsim collocavit, quibus caeteros sacerdotes erigere, monere, hortari eorumque moribus invigilare facultatem et munus contulit: nihil denique, quoad illi per temporum injuriam licuit, intactum reliquit, ut rem ecclesiasticam ad antiquum meliorum temporum statum reduceret.

  A023002648 

 Etsi vero Monasterium de Six et de Pellionnex ab Ordinario visitetur, cui antiquo jure subjacet (licet hactenus vix obedire voluerint), nihil tamen a Nobis cum illis actum est, quia Regula et Constitutionibus carent, et satis modeste se gerunt quod ad clericalem professionem attinet; itaque, visitari ab alio Visitatore deberent..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001545 

 Quia, ut Nobis gravissimorum virorum testimonio constat, sanctæ Matris Ecclesiæ Catholicæ gremio, per summam Christi Domini misericordiam restitutus, ad ecclesiasticos Ordines promoveri cupis, et ad Nos sine magno tuo incommodo eos suscipiendi gratia venire minimé potes: propterea, præsentium tenore, ut clericalem caracterem, quatuor minores Ordines ac etiam majores, subdiaconatum, diaconatum et presbiteratum, statutis temporibus, servatis omnibus de jure servandis, a quolibet Pontifice communionem Sanctæ Sedis Apostolicæ habente, suscipere possis [148] et valeas, tibi liberam facultatem facimus; ac quemlibet Rmum Dominum Antistitem quem adire malueris ut eosdem Ordines tibi conferat, etiam rogamus, dummodo, maxime cum ad subdiaconatum promoveri volueris, te iis moribus, vita, honestate, litteratura ac titulo sive ecclesiastico sive temporali quæ requiruntur, munitum repererit; quod ejusdem R mi Antistitis conscientiæ committimus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE