Mot «Clementiam» [5 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011002249 

 Verum, quando per Beatitudinis Tuæ clementiam licet, committendum non duxi quin eam certiorem faciam, undequaque passim finitimos Genevensium populos, hactenus in hæresim abductos, ditionum Gexensis et Galliardensis, ritusque et rei Catholicæ restitutionem demississime postulare, quo deinceps Catholicam vitam agere queant; atque quotidianam plurimorum inter eos audiri querimoniam, qui, Cattolici cum sint, Genevensis Reipublicæ tyrannide prohibeantur ritu Catholico vivere: cum alioquin Genevenses, non suo sed Christianissimi Francorum Regis nomine, in ejusmodi populos imperium ac vim exerceant; neque probabile sit ejus tyrannidis qua conscientiæ Catholicorum opprimantur conscium esse Regem, qui tanta contentione Catholicam communionem nuper obtinuit.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012003149 

 Qui ob id, ad pedes Beatitudinis Tuæ provoluti, gratias agimus quantas possumus maximas, præcamurque ut ea beneficia quibus jam nostram hanc provinciam nosque auctiores facere animo destinavit Apostolico, pergat [407] promovere, neve suam clementiam ullo unquam tempore nobis deesse patiatur.


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018001084 

 Quare videns paupertatem hanc extremam interiori [vitæ] plurimum obesse, neque posse Moniales istas diutius [92] in proposito perseverare, nisi de remedio opportuno illis a Sede Apostolica provideatur, quamvis non mihi, sed Ordini Fratrum Minorum cura illarum incumbat, nolui tamen omittere quin earum super hac re supplicationem et preces, quas Sancissimo Domino nostro offerre intendunt, meis etiam humillimis votis adjuvarem apud Dominationis Vestræ Illustrissimæ clementiam, quam illis summopere cupio propitiam..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023002596 

 Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui uterum beatae Virginis Mariae mirabiliter foecundasti, ut de Spiritu Sancto conciperet, portaret, pareret ac nutriret, Te, Deum ac Dominum Salvatorem nostrum, suppliciter invocamus per clementiam tuam, ut his famulis tuis N. et N. foecunditatem donare digneris, ut generare, concipere, portare, parere, ac nutrire tibi valeant prolem in vitam aeternam.


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025001395 

 Deus aeternorum bonorum fidelissime promissor et certissime persolutor, qui vestimentum salutis et indumentum aeternae jucunditatis tuis fidelibus promisisti; clementiam tuam suppliciter exoramus, ut haec indumenta humilitatem cordis et contemptum mundi significantia, quibus famulae tuae sancto visibiliter sunt informandae proposito, propitius bene † dicas, ut beatae castitatis habitum quem te inspirante suscipient, te protegente custodiant, et quas venerandis vestibus induis temporaliter [180], beata facias immortalitate vestiri.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE