Mot «Clarissimus» [5 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000473 

 Praecipua vero quam appellas amœnitas loci in quo mei habitant, quod nimirum eos omnes mecum sis visurus, vereor ne nobis desit, quoniam per idem tempus clarissimus senator, nostrum omnium amantissimus, Dominus [43] Rogetius, filiæ natu majoris matrimonium cum judice majore Focunacensium celebrabit; parentes mei pro sua erga senatoris universam familiam observantia, jam per litteras rogati, deesse minime poterunt..


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014002109 

 Quod a me petiit vir clarissimus Dominus Ludovicus Bonierius, ut filium suum Laurentium, optimae indolis adolescentem, tibi pro tua in me benevolentia commendarem, non debui neque potui praetermittere; tum quia is mihi amicissimus semper extitit, tum etiam quia hac data occasione mei apud te recordationem excitabo, et [249] simul obtestabor ut quem hactenus non solum dilexisti, sed dilectionis etiam perenni signo cohonestasti, deinceps impense diligere ne desinas..


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020004000 

 Quod ad Mathurinum Jacquet attinet, quem denuo admittendum sistitis, nonobstantibus ultimis nostris rationeque in eisdem addita, etsi plurimum apud nos valeat clarissimus D. Fabricius, obedire [417] tamen oportet magis Deo quam hominibus.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000685 

 Cum ad octuaginta quatuor usque diversissimas interpretationes ex eorum libris, optima fide, collegerit vir clarissimus Claudius Sanctesius, Episcopus Ebroicensis, in aureo illo suo opere De Eucharistia, quibus si addas omnes eas quae ab eo [94] tempore supervenerunt, non pauciores quam ducentas invenies, easque non modo diversas, sed etiam, quod in magno mendacio evenire necesse est, omnes pene invicem pugnantes.

  A023001670 

 Successor is fuit FRANCISCUS DE SALES, (quid enim laudibus ejus efficere debet quod vivat, meque fraterno et amore et nomine prosequatur, quominus a me nominetur, qui ab omnibus laudatur?) non modo splendore generis inter nobiliores totius patrise familias clarissimus, sed etiam doctrinae ac, quod primum est, pietatis et conspicuae innocentiae gloria perillustris; jurisconsultus (nam et hoc ad rem nostram pertinet) ipso etiam Senatus nostri judicio eximius, theologus vero inter doctissimos quosque subtilissimus, et inter subtilissimos scientissimus; praedicator etiam non solum disertissimus, quod ei cum multis commune est, sed etiam, quod cum perpaucis, eloquentissimus; scriptor vero, sive Latina sive Gallica lingua scribendum habeat, elegantissimus, et venustatis aeque ac succi plenus; is denique, quem non aliter aut melius pro dignitate laudare possim, quam si impetrem, ut sufficiat nominasse.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE