Mot «Clara» [5 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007001202 

 Idem Deus qui juravit Abrahse, David, etc. Porro, clara esse debent verba jurantis, et ad mentem ejus qui interrogat, si jus habet interrogandi; jus autem habebant interrogandi discipuli.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000186 

 Quem locum esse intelligendum de cognitione clara quam habent Beati in patria, exponunt D. Aug., De spiritu et littera, c. 33, et I. De Trinitate, c. 8, et Sermone 112, De Tempore; Hilarius, 3.

  A022000187 

 Ex iis ergo omnibus colligimus essentialiter beatitudinem supernaturalem hominum ut et Angelorum tantum consistere in visione clara Dei, ut est comprehensio, non ita ut comprehensio significet adaequatam cognitionem objecti, sed prout significat tentionem, ut ita dicam, objecti desiderati et sperati, juxta id Canticorum, 3: Tenui illum, neque dimittam..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001174 

 Viden' clericos, diaconos, sacerdotes seu presbyteros, episcopos? Num animadvertis Sacrificium Corporis Christi, altare ecclesiae dedicationem, Sanctimoniales, benedictionem olei, benedictionem item episcopalem, corpora Sanctorum in pretio habita totque miraculis clara, eorumque memorias in templis? Audistine mulierem signo Crucis curatam, pauperem invocatione Sanctorum vestitum, terram sanctam in veneratione habitam, reliquias cum honore circumgestatas idque ab episcopis, et Sanctimoniales decantantes hymnos et orationes? Quid, quaeso, in Calvini Lutherive synagogis simile, qui omnia ista rident, [176] quasi per abusum et superstitionem in Dei Ecclesiam posterioribus saeculis irrepserint? Atqui tunc pura erat, sancta erat, vel fatentibus nugatoribus istis, nullaque adhuc doctrinae perversitate deformis Ecclesia.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024004396 

 Benedictio autem mensæ et gratiarum actio post refectionem, ab hebdomadario fiat, nisi in festis [460] solemnibus, in quibus ejusmodi officium a Priore, et, eo absente, Subpriore incumbet; ac durante refectione semper legatur voce clara et intelligibili, et cum debitis inter puncta interstitiis..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE