23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023002015 |
Omnibus autem, tam Cisterciensibus quam Sanctae Clarae, illud solatium deest quod Concilium Tridentinum, non sine Spiritus Sancti instinctu, illis vult concedi: ut scilicet, ter saltem quotannis illis confessarius extraordinarius constituatur; coguntiu: enim uni eidemque semper confiteri, neque unquam illis liberum est alterius operam expetere; quod quanto animarum illarum periculo fiat, nescio, Deus scit.. |