11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000700 |
Atque heri cum in hanc Altæcombæ sanctissimam simul et augustissimam solitudinem venissemus, R mum Albiensem Episcopum visendi gratia, qui ut doctissimus est sic Fabrum hunc nostrum summo prosequitur amore, antequam a fratre suavissimo divelli me patiar sic tam diuturnæ cessationis veniam impetraturum abs te credidi, si pollicear me futura diligentia et frequentia deinceps moram hanc præteritam repleturum. |
||
A011003416 |
Hic ego finem facerem (sum enim meo more jam longior, sed consultò, ut hoc habeas diuturnioris meæ, licet inculpatæ cessationis fœnus), nisi quod tu de Patre Cherubino posterioribus literis adscripsisti cogeret me ut de tam propensa tanti viri erga te voluntate, tamque pio officio testata, tibi gratularer. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000696 |
Nec tam repetitio est oblationis factae in cruce, quam continuatio ac perseverans exhibitio, cum unico, perpetuo ac constantissimo voluntatis actu seipsum Christus Redemptor Patri obtulerit et offerat usque in aeternum, ut non saepius nec iteratis actibus, sed unico, et nulla alicujus cessationis interruptione [104] discreto actu, oblatio haec perficiatur ex parte Christi, quamvis respectu nostri et ministerii quod praestamus, et respectu externorum actuum, non tam continuata quam repetita, sed semper tamen eadem oblatio censeri merito possit. |