Mot «Certius» [10 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000474 

 Intentio formanda, nam rectificat opus, et si, quod plerique existimant, ut inter alios Suaresius, non sit necessaria formalis et actualis, at certe certius et tutius est eam habere actualem et oculos in Deum intendere: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis; ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, etc. In manibus sunt, quia quidquid manus [52] domini indicat, id facere manus servi tentat; oculus autem admonet faciendum: Vulnerasti me in uno oculorum tuorum.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000398 

 Quid enim tali amico optabilius in humanis esse potest? Donum istud est ipsa raritate illustre, ac quod nullo possit æstimari pretio longe pretiosissimum, mihique eo suavius possidendum, quo certius agnosco nihil unquam tale meis meritis accedere potuisse..

  A011001368 

 Quod tua limandum erit, si placet, opera, ut me deinceps eo vehementius reformident ministri quod me tuo pugnare Marte certius cognoscent..

  A011001571 

 Quam verum spem quæ differtur animam affligere, et certius ex Sacro Codice cognoveram, et nunc quod peccata mea meruerunt, in causa propria durius experior.

  A011002249 

 Quare credibile admodum est, si a Beatitudine Tua his de rebus Rex ipse admoneatur, fore uti quamprimum longe certius res habeat.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001072 

 Et D. Basilius non melius aut certius haereticos dijudicandos esse affirmat, quam ex receptione vel contemptu Concilii Nicaeni..

  A023001259 

 De Zwinglio autem, Carolostadio, Œcolampadio, Calvino, Sacramentariorum parentibus et Lutheri filiis, non possumus testimonium dignius aut certius minusque suspectum adferre, quam ipsius Lutheri, qui testatur eos, velut Absalones quosdam, regni et gloriae patris cupidos, suas haereses erexisse.

  A023001672 

 Max., qui cum mandatam eo tempore haberet a Sede Apostolica curam omnium quae ad haereticorum nostrorum conversionem adjuvandam pertinebant, postquam ex frequentioribus cum Salesionostro colloquiis, praestantiam ipsius et dignitatem certius introspexit, nullum exinde sibi finem fecit prosequenti eum, quibus potuit, officiis ut modis omnibus testaretur quam dignum esse crederet, in quo praecipue amando et ornando sibi tantopere placeret..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002185 

 Quæ omnia cum ita sint, et Nobis certo certius constent, eam iis Nostris litteris prosequi voluimus tantæ fidei et constantiæ testimonium dantes, ac, quantum possumus, omnibus illam familiam in Domino commendantes, quod ut omnibus manifestum esset ita scripsimus manu propria, subscripsimus, ac sigillo Episcopatus Nostri præsentes muniri curavimus..


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025003513 

 Ut autem rite et devote Officium recitent, multum interest ut semper idem Officium recitent: clarius enim, distinctius et certius illud pronunciant quod tam saepe pronunciare consueverunt, neque totam suam attentionem in recta lectione et pronunciatione ponunt, ut facere illis necesse est quando quotidie illis nova ac inusitata legenda sunt..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE