A023000630
|
Et vero quaenam Sacrarum Scripturarum certitudo erit, quaeoam auctoritas, si Traditionem tollas, cum sola Traditione non etiam Scripturae ullius fide probari ea certitudo et auctoritas possit? Cur Evangelium Matthaei et Lucae, potius quam Thomae et Nicodemi, Libros canonicos esse dicemus? Aut si quis neget, atque cum istis Traditionem non scriptam rejiciat, quomodo probabimus? Rursum, ubinam gentium erat Ecclesia, aut fides Ecclesiae, totis illis saeculis quibus nihil dum de fide tractatum erat per scripturam, sed per sermonem tantum? An non fuit Ecclesia Scripturis antiquior? Aut quonam Sacrae Scripturae loco scriptum probabunt isti, ut cogant nos credere nihil credendum esse, nisi quod scriptum? Quid de Baptismo infantium, de Dominico die potius quam alio in Sabbathi judaici vicem sanctificando, de Angelorum creatione, ac de aliis hujusmodi tam multis quorum certissima fides in Ecclesia, et etiamnum apud ipsos quoque haereticos [80] omnes, probatio vero per Scripturam plane nulla? Longe aliter, et praeclare ut omnia, Augustinus: «Non crederem Evangelio, nisi» Ecclesia diceret esse Evangelium..
|
A023000638
|
Negant Epistolam D. Jacobi esse canonicam, cum si quando ex ea urgeantur, dubiam faciant ejus fidem et auctoritatem, quae tamen, ut caeterorum canonicorum Librorum, semper certissima fuit et explorata.
|
A023001174
|
Mirum igitur est vel hoc unico capite non esse victos convictosque omnes Lutheranos et Calvinianos, si neque Lutherum Calvinumque pro mendacibus habent, qui Ecclesiam Dei purissimam Augustini temporibus fuisse fatentur, neque Augustinum pro mentiente, qui supra dicta omnia refert tanquam verissima et certissima..
|