11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000527 |
Quod vix postea faciendum ducebam, cum non præcedentibus tantum sed posterioribus quoque litteris animorum nostrorum vicissim tantam exprimamus unitatem, ut supervacaneum fere crederem te de cogitationibus meis deinceps aliter certiorem facere quam profunda quadam attentione. |
||||||||||
A011000576 |
Ego autem, Frater suavissime et optime, his omnibus præteritis diebus, non diligens tantum, sed anxius fui in quærendo uno ex multis qui ad vos iverunt, atque, quæ mea sors fuit, [de suo discessu me facturos] certiorem non inveni. |
||||||||||
A011000877 |
Lætiores enim fructus in dies allatura mihi videtur verbi hæc divini pluvia, quod ubi paulo pressius deprehendam, non committam quin te, qui rem tantopere consilio, auctoritate et opera promovisti [certiorem faciam].. |
||||||||||
A011002249 |
Verum, quando per Beatitudinis Tuæ clementiam licet, committendum non duxi quin eam certiorem faciam, undequaque passim finitimos Genevensium populos, hactenus in hæresim abductos, ditionum Gexensis et Galliardensis, ritusque et rei Catholicæ restitutionem demississime postulare, quo deinceps Catholicam vitam agere queant; atque quotidianam plurimorum inter eos audiri querimoniam, qui, Cattolici cum sint, Genevensis Reipublicæ tyrannide prohibeantur ritu Catholico vivere: cum alioquin Genevenses, non suo sed Christianissimi Francorum Regis nomine, in ejusmodi populos imperium ac vim exerceant; neque probabile sit ejus tyrannidis qua conscientiæ Catholicorum opprimantur conscium esse Regem, qui tanta contentione Catholicam communionem nuper obtinuit. |
||||||||||
A011003176 |
Cur enim certiorem te faciam quantum ex absentia tua mœroris contraxerim? Id ita futurum esse, et ego jam tibi prædixeram, et tu, etiam tacente me, credere non solùm potes sed etiam debes.. |
||||||||||
A011003224 |
Faciam te de omnibus certiorem, habeboque ut spero crebriores post hac tabellarios, qui meas ad te literas perferant, non in istam solitudinem in qua nunc degis, sed in urbem hanc, ad quam te brevi ut prævideo revocabit, non solùm parentis nostri observantissimi votum, sed etiam et Episcopi amantissimi jussus. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000431 |
Ad certiorem autem solutionem dicti census centum quinquaginta florenorum quolibet anno, rectori pro tempore existenti et legitime proviso, hypotecat et obligat omnia bona in ducatu [31] Chablasii nunc et in posterum existentia ad se suosque legitimos successores pertinentia; ita tamen, quod sibi ac dictis suis successoribus licitum sit, ut quandocumque voluerint dictum censura centum quinquaginta florenorum redimere, mediante tamen solutione duorum millium florenorum ejusdem monetæ, in usum ipsius capellæ et rectoris perpetuo applicandorum. |