15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html |
A015002426 |
Et quia sexui et virginitati pudor natura individuus comes est, non sunt ausse [ad] pedes Celsitudinis Vestræ, nisi aliquo sacerdote duce, accedere; unde me, tanquam ex Antistitibus viciniorem, rogaverunt, ut eas earumque sanctum desiderium eidem piissimæ Celsitudini Vestræ per litteras commendarem. |
||||
A015002426 |
Verum, in tanta difficultate, etsi plerique simplicissimis virginibus desperationem injicerent, non potuerunt nihilominus illæ non recte sperare, dum videlicet in Celsitudinis Vestræ summam pietatem oculos mentis conjiciunt, arbitrate sane merito se ab ea facile præsidium impetrare posse, quo omnia impedimenta dispellantur. |
||||
A015002427 |
Postulabit enim mecum idipsum quod expeto, innata Vestræ Celsitudinis benignitas, infusa religio, parta devotio, ac denique horum temporum miseranda conditio, quae ea est ut preces plurimas, ac proinde precatores multos requirat. |