Mot «Catholicus» [8 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011001080 

 Eques Compesius vestras attulit litteras, ac me simul cumulatius iisce de rebus Christianis sperare jussit, nescio quibus, faustis quidem si veris, prædictionibus; quibus, cum vir sit summe Catholicus et Sabaudus, ipse facillime credit, ac adeo me uti crederem vehementissime compulit.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002084 

 Inter hæc, Emmanuel Philibertus Dux, ut erat apprime Catholicus, nullum cogitandi finem facit quanam demum ratione illius conditionis vexationem redimere queat; sed frustra, cum Divina Providentia non illi tantum honorem, sed Carolo Emmanueli, filio, destinasset.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000662 

 Contra quem errorem jam olim scripsit Beatus Augustinus quamplurima ex professo et pluribus locis, sed semper ita ut in eam recidat sententiam, quam semel pro constanti et perpetua propositione his verbis exposuit: «Est igitur,» inquit, «liberum arbitrium; quod quisquis negaverit, Catholicus non est.».

  A023001279 

 Cum vero catholicus supradictum locum protulisset ac ministrum interrogasset: «Quid vero tu ad haec, domine, magne doctor?» Ille, primum haesitabundus et attonito similis, mox seipsum colligens, quasi magnum [202] et elegans quidpiam dicturus, ut facile maximum Ecclesiae reformatorem in ejus vultu agnosceres: «Naevus est,» inquit, «in pulchro corpore.» Quid vero miser catholicus faceret cum isto nebulone, nisi ut Dominum rogaret ne statueret ei hoc peccatum, quia nesciebat quid diceret nec quid faceret? [Abi vero tu in malam crucem, cum istis tuis naevis et nugis!] An non poteras verius dicere, naevum hunc esse in Calvini tui opinione, Beatissimae Virginis Sanctorumque omnium intercessionem temere rejicientes? nam nec quicquam vetat naevos esse in deformi corpore, [203] ut tanto deformius faciant quanto facerent corpus venustius quod esset pulchrum..

  A023001961 

 Populus universus praedictarum parrochiarum vere catholicus est et antiquae pietatis cultor, quamvis in septuaginta parrochiis ex suprascriptis inter annos [viginti] haeresis Calviniana vigeret; nam Serenissimi Ducis authoritate, et multorum concionatorum, partim secularium partim variorum Ordinum, sigillatim vero Patrum Capucinorum et PP. Societatis Jesu praedicationibus, conversi [321] sunt ad Pastorem animarum suarum, ita ut cum fuerint ante illa tempora tenebrae, nunc sint lux in Domino..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002340 

 Notum facimus et testamur, dilectum Nobis in Christo D. Alexandrum Gauttier, dominum de Beauregard, Parisium, hac ipsa die coram Nobis comparuisse, ac post debitam [227] hæresum omnium, maxime vero Calvinianæ abjurationem, a Nobis, pro potestate Nobis ab Illustrissimo D. Cardinali de Retz, Episcopo Parisiensi, facta, absolutionem a censuris quibus propter dictam hæresim innodatus erat, absolutionem legitime recepisse, ut nihil deinceps obstet, quominus ab omnibus vere Catholicis tamquam vere Catholicus habeatur, excipiatur, diligatur et honoretur..

  A024003306 

 Quam amabile Deo et quam venerandum hominibus sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum existat, nullus catholicus sanæ mentis dubitat, cum eo nihil pretiosius reperiatur, nullus major honor alteri debeatur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE