24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000430 |
Notum facimus quod perillustrissimus et magnificentissimus D. Gasparus a Geneva, Marchio a Lullin, supremi Ordinis Serenissimi Ducis Sabaudiæ eques torquatus, exposuit Nobis, quod cum nihil melius homini contingat quam, dum hic vivimus ac multis post seculis, vias expeditiores quærere quibus ad vitam perveniamus æternam: hac ratione motus, necnon pia grataque parentum recordatione, a quibus temporalem vitam, generis splendorem [29] et ingenuam educationem habuit (Deo piis ejus conatibus favente), in ejus honorem, Beatæ Mariæ ac omnium Sanctorum, maxime ad nomen et memoriam sanctissimi Nominis JESU statuit, medio Nostro beneplacito, capellam construere ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis oppidi Thononii contiguam, ad latus dextrum, seu Evangelii, ipsius chori, et sub tecto domus prioratus quondam Sancti Hypoliti nuncupati, sic ut prædictum tectum pro continentia capellæ in ipsius capellæ usum plene cedat. |
||||||||||||||||
A024000430 |
[30] Ut autem ex dicta capella majus altare commode conspici valeat, arcus duos dicti lateris dextri clausos aperiri petit, eosdem laminis et velut cancellis ferreis claudendo sic, ut neque hinc neque istinc liber pateat accessus; portam vero in parte ipsius capellæ commodiore quam elegerit, construet.. |
||||||||||||||||
A024000431 |
Ad certiorem autem solutionem dicti census centum quinquaginta florenorum quolibet anno, rectori pro tempore existenti et legitime proviso, hypotecat et obligat omnia bona in ducatu [31] Chablasii nunc et in posterum existentia ad se suosque legitimos successores pertinentia; ita tamen, quod sibi ac dictis suis successoribus licitum sit, ut quandocumque voluerint dictum censura centum quinquaginta florenorum redimere, mediante tamen solutione duorum millium florenorum ejusdem monetæ, in usum ipsius capellæ et rectoris perpetuo applicandorum. |
||||||||||||||||
A024000431 |
Quibus fideliter peractis, eandem jocalibus, calice omnibusque ad divinum Sacrificium celebrandum ornabit, censuque centum et quinquaginta florenorum monetæ Sabaudiæ dotabit in usum ipsius rectoris, cujus nominationem, presentationem, sive juspatronatus, presentandi rectorem ipsius capellæ, pro se suisque legitimis successoribus, tam masculis quam fœminis, tam in electione primi quam aliorum, sive contingat per mortem, renunciationem, permutationem, aut aliam quamcumque causam aut viam vacare, in perpetuum reservavit. |
||||||||||||||||
A024000432 |
Inhibentes rectori parochialis ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis, ac aliis quibuscumque ejusdem ecclesiæ clericis, necnon scindicis oppidi Thononii, omnibus et singulis parrochianis, ne in constructione dictæ capellæ, dotatione, jurispatronatus ac sepulturæ usu, sibi aut suis quibuscumque successoribus quovis modo dare audeant impedimentum. |
||||||||||||||||
A024000458 |
Inhibentes omnibus parrochianis ac aliis quibuscumque ne in hujusmodi capellæ erectione ullum presumant dare impedimentum, sed vigore hujusmodi Nostri indulti plene gaudere faciant.. |
||||||||||||||||
A024002573 |
Unio capellæ Leprosoriæ et capellæ Beatæ Mariæ Pietatis, oppidi Clusarum,. |
||||||||||||||||
A024002577 |
Exhibita igitur pro parte R. D. Francisci Bochuti, præbiteri, parrochialis ecclesiæ loci d'Ayse rectoris, et nobilium Joannis Mugnier, Petri de Megeve, Francisci Girod, Claudii Chastel, scindicorum oppidi Clusarum, Nostræ diæcesis Gebennensis, et Consiliariorum dicti oppidi, petitione, qua Nobis exponitur et apparet valde e re (sic) esse, imo necessarium, fundationi cleri quatuor præsbiterorum in Collegio dicti oppidi docentium erectæ, ut aliquæ capellæ in ecclesia dicti oppidi fundatæ, eidem Collegio uniantur, tum ut ludimagistri sacerdotes in eo constituti et fundati habeant altare in quo commode sacra facere statutis horis, præsentibus scholaribus possint, tum ut quintus ludimagister, etiam sacerdos, ad ejusdem Collegii promotionem, si sufficiens ad id ex eisdem cappellis quæ uniuntur proventus percipi possit, juxta Statuta eidem Collegio ab eodem R. D. Bochuto præcripta, de novo creetur, vel saltem in [254] eorumdem ludimagistrorum sustentationi tutius sit prospectum. |
||||||||||||||||
A024004230 |
Frater Petrus Pugin dixit se habere quædam jura capellæ Sancti Nicolai de Samoen. |