23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000634 |
Ex quibus etiam cum nonnulli non nisi post Hebraeorum Canonem conscripti fuerint, quis eos in Canone illo descriptos non fuisse mirabitur, nisi qui per chronographiae imperitiam nesciat describi nullo modo potuisse? [81]. |
||||
A023001157 |
Scripturae Canonem prorsus novum ediderunt, vel plures vel pauciores Libros comprehendentem, quam in Canone ullius Concilii, aut ex antiquis Patribus fuisse inveniatur; [165] Scripturam innumeris novis versionibus everterunt, nemine alterius versione contento; Sacramenta ad novum numerum, dualem scilicet, reduxerunt; ritus administrandorum Sacramentorum novos invexerunt; ecclesiasticam hierarchiam, nova quadam anarchia, perverterunt; ministros, id est diaconos, novo commento, presbyteris et episcopis praetulerunt; episcopos, quos primo ac principe honore universa semper coluit Ecclesia, in locum infimum abjecerunt. |
||||
A023001257 |
Aliud exemplum, adhuc clarius, ex alio loco sumi potest, in quo, tractans de Missa: «Quid ergo,» inquit, «dicemus ad Canonem et auctoritatem Patrum? Primum respondeo: si nihil habetur quod dicatur, tutius est omnia [192] negare, quam Missam concedere...» Quid enim hoc aliud, quaeso, est, quam velle quocumque periculo ac per omne fas et nefas suam tueri opinionem, et poeticum illud exequi:. |