Mot «Calvinus» [47 fréquence]


02-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome II-Defense de l'estendart de la Sainte Croix.html
  A002001239 

 Neque moveat Catholicos quod subjungit Calvinus eodem libello in contumeliam Salvatoris, judaïsant et se mocquant de Jesus crucifié: Denique, si congesta essent in acervum omnia quæ reperiri possent ligna Crucis, integrum navis onus efficerent, cum tamen Evangelium testificetur ab uno homine ferri potuisse.


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000509 

 Ut abducant discipulos: Catholici non abduxerunt discipulos Calvini, sed Calvinus Catholicorum.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008001480 

 At hæretici non sunt similes ovibus cæteris, sed alterius opinionis: solus erat Luther, solus Calvinus, etc. Debet esse ovis, ex forma factus gregis ( non dominantes in cleris ); et quando ovis pascit oves, ipsa quoque inter oves pascit..

  A008001833 

 Tirannis est, ait Calvinus: Ne confitearis peccata, ne obedias pastoribus, ne ineas pœnitentiam.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022002056 

 1° Geneve est caput calvinismi, nam in ea Calvinus et Beza sedem domicilii elegerunt..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000602 

 Negant in Deo potentiam ullam esse absolutam: [73] «Commentum,» inquit Calvinus, «de absoluta Dei potentia, quod scholastici invexerunt, execranda blasphemia est.» Et alibi, «impossibile» appellat quod nunquam aut fuit aut futurum est.

  A023000602 

 Potuit et Praxeam» (addamus, si lubet, Lutherum et Calvinum) «et omnes pariter haereticos extinxisse; non tamen quia potuit extinxit.» Haec autem omnia non potuit Deus de potentia ordinaria; alio enim ordine res et stabilitae sunt et peractae; ergo de potentia absoluta, id est, [74] quae soluta sit ab omni lege promulgata, et ab ordine rerum constituto; sed non absoluta eo sensu, quasi soluta sit ab aequitate et justitia, quomodo perperam interpretatur Calvinus; aequitas enim et justitia lex Dei intrinseca est, ipsa vero nihil aliud quam ipsemet Deus, qui, ut sibi ipsi lex est, ita recedere a lege et aequitate minime potest..

  A023000614 

 Quis enim, vel intellectu solo mentisque ulla cogitatione, assequi possit, eum qui Filius sit et dicatur, Filium ejus esse a quo essentiam naturamve non habeat? Quid vero [76] aliud Filius a Patre habere potuit, quam Divinitatem? Quid Patri et Filio commune est, prseter essentiam? Quid ergo Filio communicavit Pater, si non essentiam ipsam? Quare passim clamant Scripturae, Concilia, Patres, universus denique Christianorum orbis, Filium esse «Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum veyum de Deo vero»? Habet ergo Deus Pater veram essentiam divinam, quae nec a se, ut parum caute loquitur Calvinus, nec ab aliquo alio est; sed prorsus a nullo, cum essentia neque generet, neque generetur.

  A023000618 

 Negant Christi mortem corpoream, si solum illam Christus obiisset, quicquam nobis fuisse profuturam: «Nihil actum erat,» inquit Calvinus, «si corporea tantum morte Christus defunctus fuisset.» Deus immortalis! omnes Sacrarum Scripturarum apices ad sanguinem, ad [77] crucem, ad mortem Christi salutem nostram referunt; omnes Christiani Christum morte sua mortera nostram destruxisse proclamant; omnes Sancti redemptionis suae canticum concinunt in haec verba: Redemisti nos, Deus, in sanguine tuo.

  A023000661 

 Negant ullum hominis liberum esse arbitrium, idque adeo impudenter, ut Calvinus impudentiae accuset graecos Patres, falsitatis latinos, quod hi liberi arbitrii, illi αύτεξούσιον vocabulis fere semper usi sint.

  A023000666 

 Negant fideles posse peccare mortaliter, quia, inquit Calvinus, «Fidelium peccata venialia» sunt; «quia Dei misericordia condemnatio nulla est iis qui sunt in Christo Jesu, quia non imputontur, quia venia delentur.» Quasi vero Petri execrationes et Domini sui abnegationes, Davi-dis adulterium et homicidium, imo ipsius Adami et Evæ inobedientia non fuerint peccata mortalia! Quid ergo sibi voluit, qui Episcopo dixit in Apocalypsi: Nomen habes quod vivas, et mortuus es? Quid, quod David, tantis la-chrymis, tot singultibus petiit peccatum suum deleri, cor novum sibi creari, a sua iniquitate lavari, a peccato mundari[89], si, quia fidelis erat, nihil ei damnationis fuerat, neque ullum peccatum illi imputatum?.

  A023000670 

 Sed nihil tantis theologis dignius, quam quod fatetur Calvinus, quaedam ex his Sacramenta fuisse Apostolorum temporibus, nunc vero esse negat; quasi Sacramenta non nisi ad tempus fuerint instituta, non ut tanto tempore durarent, quanto Ecclesia ipsa, hoc est, ad saeculi usque consummationem..

  A023000678 

 Negant fidelium filios nasci filios iræ, aut damnationi obnoxios, etiam ante Baptismum; sic enim Calvinus: «Infantem ex» fideli «progenitum hæreditario jure secundum promissionis formulam jam a matris utero in foedere» contineri, ait.

  A023000693 

 Quibus si addas: Christum pro fidelibus et electis omnibus et resurrexisse, et ad caelos ascendisse, ergo ex electis et fidelibus neminem aut resurrecturum, aut ad caelos ascensurum, aeque credent isti, si modo Lutherus aut Calvinus affirmet; idem enim argumentandi modus mendacium hoc evincit.

  A023000709 

 Et quam dum coarctare vult Calvinus ad unius nobiscum fidei conjunctionem, imperite valde ac imprudenter facit, cum Sancti, beatitudinis comprehensores, non amplius credentes dici debeant, sed videntes; fidem namque in Beatis evacuari asseverat Apostolus..

  A023000713 

 «Quis,» inquit Calvinus, «eo usque longas illis esse aures revelavit, quae ad voces nostras porrigantur?» Quam justius liceat mihi exclamare: Quis tam maledicam animam Calvino esse crederet, ac tam insipientem animam, ut auditum beatarum mentium longitudine aurium metiretur? An non Christus ipse revelavit Angelos de peccatorum poenitentia etiam in caelis gaudere? At quomodo gaudent, si non cognoscant? Si vero cognoscunt, quibus auribus id [108] perceperunt? Nam iisdem plane auribus animse Sanctorum voces nostras percipiunt; illis enim aequales sunt et aures et oculi et manus et pedes, cum idem Christus Dominus dixerit: Erunt aequales Angelis Dei..

  A023000852 

 Nec erubescit Calvinus divum Augustinum superstitionis arguere, quod «excaecationem et indurationem» peccatoris ad solam «Dei praescientiam» et permissionem referat.

  A023000865 

 Qua in re mirum quam contrario impetu et opposito conatu Paulus et Jacobus Apostoli, ex una parte, Lutherus vero et Calvinus, ex alia, inter se confligant.

  A023000870 

 Ac ne quis forte, de hominis pietate melius suspicatus, existimaret sermonem illi esse de moribus moraliter bonis, explicavit ille sententiam suam his clarioribus verbis: «Omne opus bonum in sanctis viatoribus esse peccatum.» Et Calvinus in eunderri sensum contendit, «nec unum a sanctis exire opus, quod, si in se censeatur, non mereatur justam opprobrii mercedem.» Et alibi addit: «Nullum esse hominis pii opus, quod, si severo Dei judicio examinaretur, non esset damnabile.».

  A023000877 

 Quicumque ista profitetur et urget, est minister legis, peccati, irae et mortis; nam impossibile est humanam naturam implere legem, imo in justificatis qui habent Spiritum Sanctum.» Et paulo post: «Qui igitur docet fidem in Christum non justificare, nisi lex simul servetur, ille facit Christum peccati ministrum et crudelem tyrannum, qui exigit impossibilia, ut Moses, quffi nemo facere potest.» Idem vero docuit Calvinus, melior, in hoc articulo, ut etiam aliis plerisque, Lutheranus quam theologus..

  A023000908 

 Sed audiamus, quaeso, quam bella et apta comparatione suam doctrinam explicet Calvinus: «Hinc sequitur,» inquit, «ut nobis secure spondere» debeamus «vitam aeternam[126] nostram esse, cujus» Christus «est heres, nec regnum Caelorum, quo jam ingressus est, posse magis nobis excidere quam ipsi.

  A023000912 

 Affirmant electos de sua electione esse certissimos «Pessime ergo,» inquit Calvinus, «et perniciose Gregorius, homilia 38, dum vocationis tantum nostrae conscios nos esse tradit, electionis incertos; unde ad formidinem et trepidationem omnes hortatur.» Qua affirmatione negant et spem et timorem in praedestinatis esse posse; nam quis timeat de amissione illius boni quod amittere se non posse certo sciat? Et quod magnus ille nec unquam satis laudatus Gregorius hortatur nos ad timorem et formidinem, quid aliud est, quam illud ipsum quod consulunt apices omnes [128] Sacrarum Scripturarum? Cur enim putemus laudatum in Evangelio Simeonem, quod non tantum justus esset, verum etiam timoratus, nisi ut intelligamus justitiae comitem perpetuum esse hunc timorem sanctum, non qui servilis sit, sed qui filialis? Itaque mentiantur isti quantum volent; cum se justos dicunt, satis est, ut mentiri eos appareat, quod se timoratos nolunt dicere, ne quidem per mendacium; non quia non audeant (est enim longe audacior qui se justum esse contendit quam qui se fatetur timoratum), sed quia eos pudeat non quidem mentiri, sed ita loqui, ut hac parte mentiendo veritatem dicere videantur..

  A023000917 

 Affirmant, ex opposito, Christum, quod Caput est omnium praedestinatorum, incertum suae salutis fuisse; nam Calvinus palam asserit Christum de animae suae salute timuisse; neque id obiter, sed ex professo propugnat.

  A023000917 

 Ex quo indubitate sequitur, Christum incertum fuisse de salute animae suae; nam ut quis timeat timore formidinis, de quo Calvinus loquitur, necesse est ut malum quod timet, praevideat et suspicetur tanquam saltem probabiliter [130] futurum: malum enim a quo se tutum aliquis esse certo cognoscat, quomodo formidare quis potest aut timere? Digna profecto Calvini ingenio et subtilitate affirmatio; ut qui, per summam impudentiam, quemlibet ex suis discipulis de salute sua certissimum esse jubet, Christum de animse suae salute incertum esse, per inauditam hucusque blasphemiam, asseveret.

  A023000917 

 Subjungit Calvinus, Christum «diros et horribiles cruciatus» tolerasse (quod, inquit, «nulla fingi» possit «magis formidabilis abyssus, quam sentire se a Deo derelictum et alienatum), cum se ad tribunal Dei stare reum cognosceret nostra causa.».

  A023000921 

 Affirmant Christo desperationis vocem elapsam esse, ex sensu carnis profectam: ita Calvinus.

  A023000925 

 «Opportuit,» inquit Calvinus, «Christvun ad tempus similem esse puris infantibus, ut quod ad humanitatem inteligentia destitueretur.» Hac vero affirmatione negant in Christo fuisse reconditos omnes scientiæ ac sapientiæ thesauros; quod tamen disertissime affirmat Scriptura.

  A023001025 

 Calvinus enim Lutherum aliosque novatores qui sectas istas excitaverunt, non ordinaria vocatione, sed extraordinaria, ministerium suum sumpsisse asseverat, indeque Apostolos illos et Evangelistas censendos esse dicit.

  A023001027 

 Philippus autem Plessaeus Mornaeus tractatu illo gallico De Ecclesia, in quo tantopere Calvinistae sibi placent, [136] contendit Lutheri, Zuingli et caeterorum primorum nostri temporis haereticorum vocationem non a Deo immediate aut extraordinarie, quemadmodum Calvinus, neque mediate «a magistratibus carnalibus,» sicut Lutherus, sed mediate ab Episcopis catholicis deducendam.

  A023001028 

 Quis ergo non rideat horum hominum insaniam, qui ne quidem qua ratione vocati sint inter se conveniunt? Quis vero non miretur Plessaei ingenium, qui qua ratione vocatus sit Calvinus, Calvino melius se scire existimat? qua item ratione Lutherus, et a quo suam vocationem et auctoritatem acceperit, melius se nosse quam ipse sciverit Lutherus? Separate illos, inquit Daniel de falsis testibus, ab invicem procul, et dijudicabo eos; dixitque ad unum: [137] Sub qua arbore videris? Qui ait: Sub schino. Interrogavit et alium, qui ait: Sub prino; et ita testimoniorum falsitas apparuit.

  A023001034 

 Ea vocatio duravit usque ad nostra tempora, et durabit usque ad finem mundi; estque mediata, quia per hominem fit, et tamen divina est.» Calvinus autem: «Supersunt,» inquit, «Episcopi et parochiarum rectores, qui utinam de retinendo officio contenderent; libenter enim illis concederemus eos habere pium et eximium munus, siquidem eo defungerentur.» Et alibi: «Videmus,» inquit, «hodie papistas, quomodo sibi nomen Ecclesiae arroganter attribuant, sub praetextu successionis perpetuae, quam obtendunt.

  A023001034 

 Et sane, ut verum dicam, coacti sumus fateri a parte eorum stare ministerium ordinarium; sed, quia potestate sua abusi sunt, eorum jactantiam irridere possumus.» Mornaeus autem, cum a nostris Episcopis Lutheri et sequacium missionem derivat, an non omnium apertissime vocationem nostrorum approbat Episcoporum? Bene igitur Calvinus, et melius quam crediderit, «in ecclesiis recte constitutis» vocationem suam aut suorum non habere locum..

  A023001060 

 Calvinus autem, Ecclesiam errare posse, quam saepe et ex professo contendit!.

  A023001073 

 At Calvinus, longe aliter, Concilia et errare posse et errasse palam profitetur.

  A023001091 

 Neque vero Calvinus ipse potest sibi temperare, quin fateri et agnoscere cogatur, jam temporibus Athanasii magni pios omnes libenter Ecclesiae Romanae detulisse quamplurimum poterant auctoritatis: «Verum,» inquit, «id totum nihil aliud erat, nisi ut magni aestimaretur ejus commvmio, ab ea autem eixcommunicari ignominiosum duceretur.» Quidni ergo ob hoc ipsum, Calvine, idem tu facere debuisti, omnesque tui, si qua veteris pietatis scintilla in vobis erat? [149].

  A023001128 

 Calvinus vero, ut fuit homo fraudum et doli plenus, ac vafro et plane vulpino ingenio, praefatur quidem meliorem victoriae partem ad se inclinaturam, «si certamen» contra Catholicos institutum «dirimendum esset» auctoritate Patrum.

  A023001132 

 Et alibi, loquens de ceremoniis Missae [158]: «Si quis,» inquit, «vetustate hujusmodi inventiones tueri velit, non ignoro quam non longe ab aetate Apostolorum Caena Domini tecta rubigine fuerit; sed isthaec scilicet humanae confidentiae procacitas est.» Sed et alio loco fatetur antiquos Doctores Missae nomine usos fuisse in «plurali fere numero.» Et alibi: «Veteres quoque illos,» inquit, «video alio hanc memoriam detorsisse, quam institutioni Domini conveniebat.» Et paulo post: «Excusari,» inquit, «non posse arbitror, quin aliquid in actionis modo peccaverint.» Et iterum: «Merito quis eos redarguat, quod ad Legis umbras nimis deflexerunt.» Denique, ne omnia et singula hujus generis scripta recenseamus, quod esset pene infinitum, idem Calvinus fatetur usum Confessionis esse antiquissimum, et nihilominus eam spernit..

  A023001156 

 Ce qu'il a fait si bien et dextrement, que qui voudra bien considerer ses escrits, confessera que c'est à luy, après Dieu, qu'appartient l'honneur de la résolution depuis suivie par toutes gens de bon jugement.» Ergone, Beza, solus Calvinus recte de Eucharistia sentiendi regulam novit? Omnes usque ad Calvinum tanti Sacramenti vim et efficaciam ignoraverunt?.

  A023001157 

 Calvinus sane nomen meriti antiquissimum, sacratissimum et antiquis omnibus Christianis receptissimum, apertissime damnavit.

  A023001157 

 Lutherus antiquum liberi arbitrii nomen in blasphemam «servi arbitrii» vocem commutavit; Calvinus vero arrogantiae notam eidem inussit.

  A023001157 

 Vides igitur, quisquis es, mi Lector, quantopere sibi placeant in suis novitatibus isti novatores: Lutherus, quia ausus fuerit quod nullus unquam theologus aut episcopus tentaverat; Beza vero, quia Calvinus senserit et docuerit quod nemo unquam alius scivit.

  A023001158 

 Ac praeterea, cum perpetuo antiqui Patres et universa Ecclesia Essentiam divinam in Personis subsistentem praedicet, Calvinus contra, sive per supinam ignorantiam, quae satis ei familiaris, sive [167] per incredibilem novandi libidinem, qua potissimum agitatus fuit, Personas in essentia subsistere dixit..

  A023001165 

 Quidni enim hoc facere debeant, qui vos et fideles et sanctos fuisse confitentur? Atque, ut nullus tergiversationi locus relinquatur, non proferam nisi quod ab Ecclesia primis quingentis annis factitatum esse constabit; quandoquidem Calvinus, post Lutherum, ita nos admonet: «Meminerimus quingentis circiter annis, quibus magis adhuc florebat religio et sincerior doctrina vigebat.» Et alibi, de Augustini aetate loquens: «Extra controversiam,» inquit, erat, «nihil a principio usque ad illam aetatem mutatum fuisse in doctrina.».

  A023001166 

 Ergo, ne nullus sit scribendi finis, si quae passim occurrunt in antiquis Patribus ad hanc rem pertinentia enumeremus, solum audiamus Augustinum, quem et Lutherus [170] omnium post Apostolos optimum Doctorem, et Calvinus fidelem antiquitatis interpretem agnoscit.

  A023001259 

 Sed quid arrogantius possis fingere, quam quod Calvinus pronunciare ausus est, omnes Patres in errorem abreptos fuisse aut arroganter locutos? Quid [193] item arrogantius Beza, qui Calvino soli adrogat honorem rectae opinionis et detectae veritatis circa mysterium Eucharistiae, quasi nullus omnino mortalium ante Calvini tempora recte de Sacramento sensisset? Sed et qui sibi vult, rogo, quod ad calcem Vitae Calvini, quam idem Beza scripsit, addidit verba illa Elisaei videntis Heliam raptum in caelum et elevatum: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus! nisi quod Calvinum pro Helia, se autem pro Elisaeo vult haberi?.

  A023001266 

 Calvinus vero respondebit, Jacobi verba non ad justificationem, sed ad justificationis manifestationem respicere.

  A023001278 

 Quid enim movere Lutherum [201] potuit, ut Jacobi Epistolam damnaret? «Quia,» inquit, «non sapit spiritum apostolicum.» Cur damnat Calvinus Libros Machabaeorum? Quia, inquit, non sapiunt spiritum divinum.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE