Mot «Calviniani» [5 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022001268 

 Exponit humillime Tuae Sanctitati Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis, cum alias, ad instantiam [189] Emmanuelis Philiberti, tunc Sabaudiae Ducis, unita fuerint Militiae Sanctorum Mauritii et Lazari omnia beneficia simplicia, curionia, monasteria, prioratus et alia, agrorum Gexensis, Terniacensis et Caballiani, sub praetexta causa quod eorum tractuum incolae lutherani seu calviniani essent, nec divinus idcirco in iis cultus exerceri posset; praefinita fuit haec unio cum clausula, per quam Gregorius, foelicis recordationis, Papa decimus tertius, uti quandocumque earum ditionum incolae ad sanctam fidem converterentur, Lazariani Equites unicuique [190] curioni quem Episcopus elegisset, quinquaginta ducatos dare deberent annuatim, declaravit.

  A022001288 

 Exponit humillime, cum multi sint lutherani seu calviniani in ejus diaecesi, sive relapsi, qui ad verae fidei redire lumen cupientes, tam pium et salutare opus intermittunt quia ad Episcopum venire nolunt:.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001224 

 Dum inquit Augustinus: «Scripturae bonae intelliguntur non bene;» et Hilarius: «Intelligentia haeresis est; et sensus, non sermo, fit crimen;» et Hieronymus: «Scripturae non in legendo consistunt, sed in inteUigendo;» et alibi: «Diabolus loquitur de Scripturis; et omnes haereses, secundum Ezechielem, inde sibi consuunt cervicalia, quae ponunt sub cubito universæ ætatis.» Sed omnium apertissime et aptissime Vincentius iUe Lirinensis, quem diceres haereticorum nostri temporis mores et ingenia exprimere voluisse: «Lege,» inquit, «Pauli Samosateni opuscula, Priscilliani, Eunomii, Joviniani reliquarumque pestium» (omnes vero illos haereticos fuisse nec Lutherani et Calviniani ipsi diffitentur): «cernas infinitam exemplorum congeriem, prope nullam omitti paginam, quae non Novi aut Veteris Testamenti sententiis fucata et colorata sit.» Et [183] paulo post: «Quid est vestitus ovium, nisi Prophetarum et Apostolorum proloquia? Qui sunt lupi rapaces, nisi sensus haereticorum feri et rabidi?» etc..

  A023001278 

 An expectatis adhuc aut requiritis, quotquot estis Lutherani et Calviniani, ut clarius aliquid proferamus? Fatemur ingenue nec habere nos nec posse fingere, etiamsi nobis pro arbitrio fingendi jus et licentiam, quam non petimus, daretis.

  A023001280 

 Hanc vero artem fallendi in Patrum scriptis, etsi haereticorum omnium commtmis est, Calviniani tamen propemodum suam propriam fecerunt, adeo in ea excellunt, ut apparuit ex congressu Illustrissimi Cardinalis et Episcopi Ebroicensis cum misero illo, quem nominare pudet [vel hoc ipso, quod non pudet eum vivere post tam multas tamque evidentes ipsius non tantum haereses, sed etiam falsitates.] in augustissimo ipso Christianissimi Regis conspectu, et amplissimo totius Galliae theatro detectas convictasque..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE