07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html |
A007000509 |
Ut abducant discipulos: Catholici non abduxerunt discipulos Calvini, sed Calvinus Catholicorum. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000582 |
Reliqua theologis, qui tam multi tamque praeclari ex professo ista tractarunt, consulto relinquemus.] Adferemus autem ipsissima Lutheri et Calvini verba, ut qui non poterunt facile credere, quod sane incredibile est, tam absurdas et plane diabolicas impietates, tamque impias absurditates tot assertoribus superbientes cuiquam mortalium in mentem venire unquam potuisse, nihil tamen a nobis effictum aut immutatum conqueri jure possint. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023000610 |
Calvini enim verba haec sunt: «Ne Augustinus quidem illa superstitione interdum solutus est, quemadmodum ubi dicit indurationem et excaecationem non ad operationem Dei, sed ad praescientiam spectare; at istas argutias non recipiunt tot Scripturae,» etc. Huic autem negationi contrarium est quod passim affirmat Sacra Scriptura, Deum praevidisse proditionem Judae, negationem Petri, excaecationem Judaeorum; quae quidem praedixit et praescivit Christus, nec tamen voluit aut effecit.. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023000683 |
Est enim hoc solemne Calvini et Calvinianorum omnium paradoxum, unde et Sacramentarii ab omnibus appellantur, propria veluti quadam et insigni nota, quod scilicet Sacramentum sine re fingant et constituant. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023000913 |
Qui fieri ergo potest, ut alii sint certiores isto, qui fuit aliquando certissimus? Si sua illum echo decepit, quae Calvini garritum pro Spiritus Sancti voce reddiderit, quidni aliorum echo illos quoque decipiet?. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023000913 |
Sed pulchrum est audire sectatores et discipulos Calvini hac de re loquentes, dum unusquisque eorum se tam certum de sua praedestinatione esse gloriatur, quam de morte Christi. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023000917 |
Ex quo indubitate sequitur, Christum incertum fuisse de salute animae suae; nam ut quis timeat timore formidinis, de quo Calvinus loquitur, necesse est ut malum quod timet, praevideat et suspicetur tanquam saltem probabiliter [130] futurum: malum enim a quo se tutum aliquis esse certo cognoscat, quomodo formidare quis potest aut timere? Digna profecto Calvini ingenio et subtilitate affirmatio; ut qui, per summam impudentiam, quemlibet ex suis discipulis de salute sua certissimum esse jubet, Christum de animse suae salute incertum esse, per inauditam hucusque blasphemiam, asseveret. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023001085 |
Dixi.» Et alibi: «Igitur,» inquit, «sive Papa, sive Patres, sive Concilium sic aut sic sentiat, nemini debet esse praejudicium, sed abundet quisque in sensu suo.» Sed quid hic moror? Si e libris Lutheri et Calvini detraheres injurias et calumnias quibus Apostolicam Sedem insectantur, vix una in iis aut altera pagina remaneret.. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023001156 |
Theodorus Beza, in Praefatione quadam sua Gallica, ita extollit Calvini sui doctrinam de re sacramentaria, ut ipsum etiam Apostolis praetulisse videatur; scribit namque in haec ipsa verba: «Une chose est a noter, comment ledit Calvin se porta prudemment a traitter ceste matiere, tant en son Institution qu'au dit [164] petit livret; car, voyant que la miserable contention esmeue pour le faict de la Cène, avoit allumé un feu qui etoit pour mettre division entre les eglises, tout son desir fut de l'esteindre par une claire exposition de la matière, sans s'attacher à personne. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023001158 |
Hoc enim addendum est, quia in postrema editione latina, quae fuit anni 1602, «subsistentiam» pro persona invenies, non «residentiam»; ideo, ut opinor, quod Calvini discipulos, a nostris admonitos, puduit novae hujus theologiae, suumque doctorem ita corrigendum esse censuerunt. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023001174 |
Viden' clericos, diaconos, sacerdotes seu presbyteros, episcopos? Num animadvertis Sacrificium Corporis Christi, altare ecclesiae dedicationem, Sanctimoniales, benedictionem olei, benedictionem item episcopalem, corpora Sanctorum in pretio habita totque miraculis clara, eorumque memorias in templis? Audistine mulierem signo Crucis curatam, pauperem invocatione Sanctorum vestitum, terram sanctam in veneratione habitam, reliquias cum honore circumgestatas idque ab episcopis, et Sanctimoniales decantantes hymnos et orationes? Quid, quaeso, in Calvini Lutherive synagogis simile, qui omnia ista rident, [176] quasi per abusum et superstitionem in Dei Ecclesiam posterioribus saeculis irrepserint? Atqui tunc pura erat, sancta erat, vel fatentibus nugatoribus istis, nullaque adhuc doctrinae perversitate deformis Ecclesia. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023001259 |
Sed quid arrogantius possis fingere, quam quod Calvinus pronunciare ausus est, omnes Patres in errorem abreptos fuisse aut arroganter locutos? Quid [193] item arrogantius Beza, qui Calvino soli adrogat honorem rectae opinionis et detectae veritatis circa mysterium Eucharistiae, quasi nullus omnino mortalium ante Calvini tempora recte de Sacramento sensisset? Sed et qui sibi vult, rogo, quod ad calcem Vitae Calvini, quam idem Beza scripsit, addidit verba illa Elisaei videntis Heliam raptum in caelum et elevatum: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus! nisi quod Calvinum pro Helia, se autem pro Elisaeo vult haberi?. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023001279 |
Cum vero catholicus supradictum locum protulisset ac ministrum interrogasset: «Quid vero tu ad haec, domine, magne doctor?» Ille, primum haesitabundus et attonito similis, mox seipsum colligens, quasi magnum [202] et elegans quidpiam dicturus, ut facile maximum Ecclesiae reformatorem in ejus vultu agnosceres: «Naevus est,» inquit, «in pulchro corpore.» Quid vero miser catholicus faceret cum isto nebulone, nisi ut Dominum rogaret ne statueret ei hoc peccatum, quia nesciebat quid diceret nec quid faceret? [Abi vero tu in malam crucem, cum istis tuis naevis et nugis!] An non poteras verius dicere, naevum hunc esse in Calvini tui opinione, Beatissimae Virginis Sanctorumque omnium intercessionem temere rejicientes? nam nec quicquam vetat naevos esse in deformi corpore, [203] ut tanto deformius faciant quanto facerent corpus venustius quod esset pulchrum.. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023001407 |
Prima propositio est Calvini, disertis verbis expressa: Omnium optimam Reipublicae administrandae rationem esse aristocraticam, quin etiam democraticam; et, quod consequens est, pessimam omnium monarchicam. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023001426 |
Quarta propositio Calvini est negantis leges Principis obligare in conscientia. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023001428 |
Quid tu ad hoc, Calvine? Non vides etiam conscientiis nostris negotium esse cum hominibus, iis scilicet, qui Dei vices gerunt in administranda republica, sive ecclesiastica, sive politica? Hoc autem Calvini placito quam imminuatur auctoritas Principum et legum videre quilibet potest, sentire autem et experiri etiam Principes [230]ipsi, si impias istas et seditiosas voces in Republica sua invalescere patientur.. |
||||||||||||||||||||||||||||||
A023001434 |
Quinta propositio nescio an suavior sit, an periculosior; quae ejusdem Calvini est: Non debere subditos Principum suorum potentiam optare. |