23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001091 |
Neque vero Calvinus ipse potest sibi temperare, quin fateri et agnoscere cogatur, jam temporibus Athanasii magni pios omnes libenter Ecclesiae Romanae detulisse quamplurimum poterant auctoritatis: «Verum,» inquit, «id totum nihil aliud erat, nisi ut magni aestimaretur ejus commvmio, ab ea autem eixcommunicari ignominiosum duceretur.» Quidni ergo ob hoc ipsum, Calvine, idem tu facere debuisti, omnesque tui, si qua veteris pietatis scintilla in vobis erat? [149]. |
||||||
A023001175 |
Fuistis, Luthere et Calvine, nimis liberales, qui hoc nobis concessistis, Ecclesiam Dei primis illis quingentis annis nullis erroribus aut abusibus deformatam fuisse; quid enim nobis facilius, quam probare saeculoram illorum Patres ea ipsa omnia credidisse quae hodie credimus et de quibus vobiscum disputamus? Probarunt hoc Illustrissimi Cardinales, magna aetatis nostrae lumina et ornamenta, Baronius in Annalibus Ecclesiasticis, et Bellarminus in Controversiis, ne dubitare amplius possitis. |
||||||
A023001428 |
Quid tu ad hoc, Calvine? Non vides etiam conscientiis nostris negotium esse cum hominibus, iis scilicet, qui Dei vices gerunt in administranda republica, sive ecclesiastica, sive politica? Hoc autem Calvini placito quam imminuatur auctoritas Principum et legum videre quilibet potest, sentire autem et experiri etiam Principes [230]ipsi, si impias istas et seditiosas voces in Republica sua invalescere patientur.. |
||||||
A023001434 |
Ergo, si tibi credimus, Calvine, bonum erit et honestum, saltem utile, subditis, ut Principum suorum expetant depressionem!. |