23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000579 |
Omnium tamen summa divisio illa esse potest, ut eorum tria veluti genera et praecipua capita constituantur, ad quae caeterorum omnium sectae inferiores, veluti species referri possint: Lutheranorum, Calvinistarum et Anabaptistarum. |
||||
A023000638 |
Negant Epistolam D. Jacobi esse canonicam, cum si quando ex ea urgeantur, dubiam faciant ejus fidem et auctoritatem, quae tamen, ut caeterorum canonicorum Librorum, semper certissima fuit et explorata. |
||||
A023001027 |
Philippus autem Plessaeus Mornaeus tractatu illo gallico De Ecclesia, in quo tantopere Calvinistae sibi placent, [136] contendit Lutheri, Zuingli et caeterorum primorum nostri temporis haereticorum vocationem non a Deo immediate aut extraordinarie, quemadmodum Calvinus, neque mediate «a magistratibus carnalibus,» sicut Lutherus, sed mediate ab Episcopis catholicis deducendam. |