24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001835 |
Visis per Nos, lectis et diligenter examinatis Litteris Apostolicis Nobis respective directis et ad Nos a Sede Apostolica transmissis, aliisque bullatis sub plumbo, sub datum Tusculi, anno Incarnationis Dominicæ millesimo sexcentesimo nono, septima calenda Octobris, Pontificatus Sanctissimi Domini nostri D. Pauli divina Providentia Papæ quinti, anno quinto; aliis vero in forma Brevis, sub annulo Piscatoris et sub datum Romæ, apud Sanctum Petrum, die duodecima Martii 1610, Pontificatus ejusdem Pauli quinti anno quinto, debite expeditis, non vitiatis neque cancellate aut in aliqua earum parte suspectis, per R. D. Franciscum Bochattonum, presbyterum hujus Gebennensis [182] diæcesis, a Sancta Sede Apostolica obtentis et Nobis exhibitis; visis etiam testium depositionibus et informationibus ad ejusdem R di Francisci instantiam sumptis et receptis, quibus clare constat tam de contentis et narratis in supradictis Litteris Apostolicis, quam de secreta et extrajudiciali ipsius Francisci ante quinquennii lapsum reclamatione, servata insuper earumdem Litterarum præscripta forma, vocatis vocandis, visis videndis et consideratis de jure considerandis, ipsoque R do D. Francisco in habitu et tonsura regularibus existente:. |
||
A024001836 |
Nos, Commissarii Apostolici respective in hac parte delegati ad prædictarum Litterarum Apostolicarum executionem [183] prout de jure procedentes, professionem per dictum R dum Franciscum Bochattonum alias emissam tanquam ante ætatem legitimam et vi metuque factam (ipso prius Reverendo Francisco adversus lapsum quinquennii regularibus professis ad reclamandum præfixi prius restituto, prout restituimus) nullam et invalidam nulliusque roboris vel momenti fuisse et esse; ipsumque R dum Franciscum propterea Ordini vel Religioni in specie vel in genere minime teneri vel obligatum esse, sed ad sæculum redire, et in eo ut presbyterum secularem remanere libere et licite hactenus potuisse et in posterum posse, necnon quæcumque et qualiacumque quomodolibet nuncupata beneficia obtinere et retinere etiam potuisse et posse, nec a quoquam desuper molestali, perturbari aut inquietari posse, auctoritate Apostolica qua fungimur in hac parte pronuntiamus, decernimus et declaramus.. |