A024001409
|
Cura ergo tu interdum, propter Bellicensis et hujus Nostræ diocæsis finitimam vicinitatem, pro rerum ac temporum opportunitate, [139] ovibus sive ecclesiis Nobis creditis verbi Dei panem frangere ac alia sacra etiam præbere posse desideres et Nos quoque plurimum expetere debeamus, quia et exemplum vitæ et Mot habes sanum et irreprehensibile: propterea Nos, Mot Dei in hac Nostra diocæsi disseminandi, demones exorcismis ecclesiasticis abigendi pœnitentesque et confessos absolvendi, tibi tenore præsentium facultatem in Domino concedimus, ut, sicut ait Scriptura, fontes tui deriventur foras et aquas tuas in plateis dividas.
|