A023001435
|
[O Reges, o Principes, permittite ut pro vestra proque populorum vestrorum securitate liceat mihi exclamare: [231] Quid agitis? Quid expectatis, qui tam perniciosae pestilentisque doctrinae auctores et sectatores in ditionibus vestris fovetis, amatis et quasi magnos Dei prophetas recipitis? Vos enim solos appelio et miror, non ilios qui, ne bellis et factionibus turbent omnia, toierant propemodmn inviti etiam quos oderunt.] Quando autem foelicius beatiusque regnis et populis res cedunt, quam cum Principes eorum, dummodo juste et ex sequo, amplissimis provinciis dominantur? Quando beatius actum est cum Gallis, quam regnante Carolo Magno, Rege ac Imperatore potentissimo? Quando foelicius cum Israelitis, quam regnante magno Salomone?.
|
A023001448
|
Neque rursus aliam ob causam habet Christus scriptum in femore: Rex regum, et Dominus dominantium, nisi ut sciant reges nunquam se beatius et melius regnare posse, quam si Christo, Evangelio et pietati ex toto corde inserviant, cum Christus ea sit Sapientia quae in Proverbiis dicit: Per me reges regnant.
|