Mot «Augeri» [2 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003415 

 Nam ut ea taceam quæ mutuam nostram necessitudinem jam tot vinculis constringunt, ut neque addi quicquam neque diminui posse videatur, placet mihi ratio illa quam tu proponis inducendæ accessionis, quòd Senatore nostro vita functo, quem nos singulari quidem sed tamen communi studio et voluntate prosequebamur, sic nos agere par est, ut quodam veluti accrescendi jure, viriles nostras amicitiæ partes augeri sentiamus: quamquam non improbarem, si jus hoc non tam accrescendi diceres quàm non decrescendi, ne qua incomparabili conjunctioni nostræ fiat injuria, si quid ad ejus magnitudinem accedere posse fateamur.


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025003423 

 Quia vero accidit Congregationes istas, Deo aspirante et incrementum dante, in dies merito et numero majorem in modum augeri, ut Institutum tam pium et laudabile ratum ac stabile permaneret, Regulas has ac Constitutiones [501], quibus veluti muris firmissimis tota earum vivendi ratio deinceps muniretur ac constaret, illis unanimiter destinavimus et assignavimus, Congregationes hujusmodi, in Nostris diocaesibus erectas, quamdiu has institutiones servaverint, [in] Nostrae Nostrorumque successorum curae pastoralis et sollicitudinis sinuin, in Christi visceribus peramanter excipientes..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE