Mot «Auctoritas» [10 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000630 

 Et vero quaenam Sacrarum Scripturarum certitudo erit, quaeoam auctoritas, si Traditionem tollas, cum sola Traditione non etiam Scripturae ullius fide probari ea certitudo et auctoritas possit? Cur Evangelium Matthaei et Lucae, potius quam Thomae et Nicodemi, Libros canonicos esse dicemus? Aut si quis neget, atque cum istis Traditionem non scriptam rejiciat, quomodo probabimus? Rursum, ubinam gentium erat Ecclesia, aut fides Ecclesiae, totis illis saeculis quibus nihil dum de fide tractatum erat per scripturam, sed per sermonem tantum? An non fuit Ecclesia Scripturis antiquior? Aut quonam Sacrae Scripturae loco scriptum probabunt isti, ut cogant nos credere nihil credendum esse, nisi quod scriptum? Quid de Baptismo infantium, de Dominico die potius quam alio in Sabbathi judaici vicem sanctificando, de Angelorum creatione, ac de aliis hujusmodi tam multis quorum certissima fides in Ecclesia, et etiamnum apud ipsos quoque haereticos [80] omnes, probatio vero per Scripturam plane nulla? Longe aliter, et praeclare ut omnia, Augustinus: «Non crederem Evangelio, nisi» Ecclesia diceret esse Evangelium..

  A023000651 

 Quid ergo erit quod nobis tam certum et exploratum esse opporteat, ut nec si Angelus de cælo contrarium dicere velit, ei tamen credere debeamus? Quis non enim deberet Angelo caelesti potius quam sibi credere, si non ex alia parte auctoritas et certitudo fidei Ecclesiae angeli cujuslibet auctoritatem contrariam, si qua unquam, per impossibile contraria esse posset, superaret?.

  A023000655 

 Christus enim» ait: « Attendite a falsis prophetis... Haec sola auctoritas satis» est, inquit, «adversus omnium Pontificum, omnium Patrum, omnium Conciliorum, omnium scholarum sententias, quae jus judicandi et decernendi solis Episcopis et ministris tribuerunt, et impie ac sacrilege populo, id est Ecclesiae reginae, rapuerunt.» Et paulo post insultat Regi Henrico: «Et ut hic mei Henrici et sophistarum recorder, qui a longitudine temporum et multitudine hominum pendent cum sua fide, primum negari non potest hujus rapti juris tyrannidem ultra mille annos durasse; nam in ipso.

  A023001059 

 Et rursus, alibi disputans non esse rebaptizandos haereticos, scribit haec verba: «Quamvis hujus rei de Scripturis canonicis non proferatur exemplum, earumdem tamen Scripturarum, etiam in hac re, a nobis tenetur veritas, cum hoc facimus quod universae jam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas.» Eam vero auctoritatem non potuit Paulus Apostolus commendare apertius, quam cum Ecclesiam columnam et firmamentum veritatis appellavit.

  A023001059 

 Quod magis est, idem, alio loco, negat se crediturum Evangelio, nisi eum auctoritas Ecclesiae commoveret.

  A023001072 

 Quartus haereticorum character est Conciliorum universalium contemptus, quorum tamen fuit semper tanta auctoritas, ut D. Gregorius Nazianzenus non dubitaverit affirmare, haereticos non esse, si a Concilio catholico approbati fuerint; esse vero haereticos, si minime fuerint recepti.

  A023001087 

 Neque est quod garriant haeretici, Romanum Pontificem Petri successorem non esse, vel auctoritatem quae Petro concessa fuerat, Pontifici Romano datam non esse; nam, cum auctoritas illa propter commune bonum Ecclesiae Petro sit collata, non debuit finiri cum Petro, qui deficere ac mori post paucos annos debuerat, sed cum Ecclesia militante, quae ad finem usque saeculi duratura est: ergo et successorem in ea Petri auctoritate aliquem debet habere Ecclesia.

  A023001428 

 Quid tu ad hoc, Calvine? Non vides etiam conscientiis nostris negotium esse cum hominibus, iis scilicet, qui Dei vices gerunt in administranda republica, sive ecclesiastica, sive politica? Hoc autem Calvini placito quam imminuatur auctoritas Principum et legum videre quilibet potest, sentire autem et experiri etiam Principes [230]ipsi, si impias istas et seditiosas voces in Republica sua invalescere patientur..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003352 

 Prioris officium, auctoritas et præeminentia.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE