24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003609 |
Nos, CLAUDIUS DE GRANIER, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, universis notum facimus et attestamur omnia et singula quæ superius digesta sunt pro Confraternitatis erectione in honorem Sanctæ Crucis, Conceptionis Beatæ Mariæ et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, per dilectos in Christo Ecclesiæ Nostræ Canonicos, attente perlegisse et [382] nihil invenisse quod christianas aures possit offendere; immo vero dignissima quæ ad communem Ecclesiæ utilitatem ab iisdem fratribus religiose observentur, ad cultus enim divini augmentum, mores formandos et piorum operum exercitium, cum totius populi ædificatione, utilia et accommodata esse deprehendimus; ut merito eis Nostrum consensum dari et per Nos approbari ac recipi debeant, prout per præsentes assentimus, recipimus et approbamus.. |
||
A024004895 |
Universis et singulis presentes visuris et audituris notum facimus et attestamur, Literas Apostolicas in duplicato, in forma Brevis, sub Annulo Piscatoris, Sanctissimi [502] Domini nostri Papæ Pauli Quinti, sub datum Romæ, apud Sanctam Mariam Majorem, die decima nona Octobris, millesimo sexcentesimo decimo tertio, Pontificatus ejusdem SSmi Papæ Pauli anno nono, Nobis pro parte RRrum Decanæ et Canonissarum Collegiatæ ecclesiæ Sancti Petri, oppidi Ramaricomontis, Tullensis diocæsis, porrectas, omni qua decet humilitate et reverentia recepisse, hujusmodi sub tenore videlicet, a tergo dictarum Literarum: [503]. |