24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001058 |
Cui petitioni, ut juste et rationi consonæ cum quia ad hoc et parrochianorum et prædicti R. D. Decani et dictæ ecclesiæe parrochialis rectoris loci Bonnæ accessit assensus; tum quia ex sacri Concilii Tridentini constitutionibus prædictæ vicariæ perpetuæ erectio omnino facienda fuerat, annuimus, prædictumque du Marterey in perpetuum dictæ [102] parrochialis Bonnæ vicarium eligendum, creandum et decernendum existimavimus, prout presentibus eligimus, creamus et decernimus, et prædictam ecclesiam Bonnæ dicto du Marterey, ut vicario perpetuo idoneo, conferimus et de illa etiam providemus, ipsumque de eadem sacra professione fidei quam intra duos menses in Nostris manibus emittere tenebitur. |
||
A024002578 |
Nos igitur, huic petitioni, ut justæ et rationi consonæ, annuentes, et quia ad hoc Scindicorum et Consiliariorum oppidi Clusarum qui dictarum capellarum sunt patroni intervenit assensus, prædictas capellas Leprosoriæ et Beatæ Mariæ Pietatis dicti oppidi Clusarum, cum illorum juribus, proventibus et [255] pertinentiis, Collegio et clero erecto prædictis dicti oppidi Clusarum uniendas, annexandas (sic) et incorporandas duximus, prout præsentibus unimus, annexamus (sic) et incorporamus cum prædictis juribus, iructibus, redditibus et pertinentiis; ita quod clero, rectori et Collegio prædictis liceat dictarum capellarum, Collegio et clero erecto prædictis dicti oppidi Clusarum, ut præmittitur, unitarum, cum dictas capellas quovismodo vacare contigerit, realem, actualem et corporalem possessionem libere et licite apprehendere nullius alterius licentia super hoc minime requisita, necnon fructus in suos usus et utilitatem convertere conditionibus, astrictionibus et conventionibus in dicta fundatione insertis observatis et observandis, officio debito et consueto, per præsbiteros dicti cleri et in dicto clero successores, juxta prædictas fundationes celebrando.. |