11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011002946 |
At vero, dum ita fœliciter coram Domino lætamur, sicut qui lætantur in messe, sicut exultant victores capta præda quando dividunt spolia, hoc unum accidit intempestive et molestissime: nimirum Rex Christianissimus per litteras Serenissimum Ducem serio admonet, velie se ejus quam tam opportune Sanctitas Vestra, tanta totius orbis Catholici voluptate, perfecit pacis vinculo comprehendi hæresis totius Calviniana matricem et [364] fontem, Genevensem videlicet civitatem, quamvis pacis articulis, ut par erat, nulla illius mentio habeatur. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001129 |
Nec id in re aliqua levi, sed in gravissimis fidei nostrae articulis: puta, in quaestione de libero arbitrio, in qua dicit Latinos arroganter, «Graecos vero arrogantius» locutos fuisse; de persona Mediatoris, in qua Veterum errorem inexcusabilem esse contendit; de concupiscentia, ubi uno Augustini testimonio totius antiquitatis sensum contineri dicit, mox ab eo se dissentire profitetur; in quaestione de satisfactione omnes Veteres «aut lapsos esse, aut aspere ac dure locutos» pronunciat; in quaestione de precibus pro defunctis omnes Veteres «in errorem» abreptos esse; in quaestione de merito vetustos Doctores pessime sinceritati fidei consuluisse; item peccasse antiquitatem «immodica severitate, quod in Episcopo caelibatum» requireret; in quaestione de paenitentia «excusari nullo modo» posse «immodicam Veterum austeritatem;» in quaestione de Quadragesima, veteres Patres superstitionis quaedam semina jecisse, ac «mera χαχοζηλία: et superstitionis plena» laborasse. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001082 |
Visis articulis supra scriptis, prædictam Confraternitatem Sancti Martiris Sebastiani hoc Nostro Decreto confirmamus, Indulgentiam quadraginta dierum in forma Ecclesiæ consueta concedentes omnibus in ea descriptis aut describendis, quoties processionibus, Missarum solemniis [104] et Officiis secundum dictos articulos devote interfuerint, et quoties etiam Sacramenta Pœnitentiæ vel Eucharistiæ receperint.. |
||
A024001083 |
Dummodo quod de prandio simul sumendo in dictis articulis dicitur, ita fiat, et in domo privata, non autem in hospitio publico aut taberna dictum prandium sumatur: sicque ei benedicimus in nomine Domini.. |