Mot «Arrogantiam» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001254 

 Is, in Responsione ad maledicum scriptum Regis Angliæ, in haec verba scribit: «Atque,» inquit, «citra arrogantiam libere dixerim, per me Sacram Scripturam ita repurgatam, ita illustratam esse, ut intra annos mille nunquam fuerit vel clarior, vel notior pluribus.» Et paulo ante: «Mihi perinde est, etiamsi mihi totus jam adhaereat mundus, jam deficiat iterum; utrumque sequi bonimque consulturus sum, nam quis me sustentabat initio, cum essem solus?» Et alibi miris modis seipsum extollit, et animum pervicaciae: «Haec sunt arma,» inquit, «quibus haeretici vincunt hodie: ignis et furor insulsissimorum asinorum et thomisticorum porcorum.

  A023001255 

 Et rursum alibi: «Fovebat me utcumque,» inquit, «aura ista popularis, et Germani, suspensis animis, expectabant eventum tantae rei, quam nullus antea, neque episcopus neque theologus ausus esset attingere.» Denique passim videas insanam hanc belluam miris se laudibus extollere, nec nisi arrogantiam et impudentiam effutire.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE