23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000639 |
Viden'hominis audaciam et impudentiam, qui non contentus ademisse quantum potuit auctoritatem Epistolae apostolicae, insimulat etiam Apostolum arrogantiae, quod [82] instituendi Sacramenti facultatem sibi adrogaverit, si eam Epistolam conscripsit! Non videt furiosus apostata id Apostolum agere, non ut instituat Extremae Unctionis Sacramentum, sed ut ad ejus usum fideles hortetur; non facturus utique, nisi Christus ipse instituisset.. |
||||||
A023001157 |
Lutherus antiquum liberi arbitrii nomen in blasphemam «servi arbitrii» vocem commutavit; Calvinus vero arrogantiae notam eidem inussit. |
||||||
A023001253 |
Nonus haereticorum character est spiritus contentionis, superbiae, arrogantiae et pertinaciae; sic enim illorum mores describit beatus Judas, in Epistola canonica: Vae illis qui in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt. |
||||||
A023001265 |
Sed potest hic spiritus arrogantiae ac pertinaciae detegi apertius, si novatores istos disputantes audiamus. |