11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003114 |
Quare cùm ad istam omnium optimam vitæ rationem sis vocatus, tanquam Aaron, in eoque proprium habeas conscientiæ tuæ testimonium (taceo enim, quod sciunt omnes qui te norunt, quot quantisque difficultatibus impediri poteras ne tam sanctum institutum susciperes aut in suscepto eo perstares nisi te solus divini amoris ardor inflammasset), quid aliud optandum tibi aut faciendum restabat nisi ut vero nostro Aaroni sacerdotem te exhiberes secundum ordinem Melchisedech?. |
13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html |
A013000792 |
Sed nunc, Beatissime Pater, cum majorum omnium ardor expletus deferbuit, non recte faciam, si tacuero et noluero nuntiare quam boni nuntii dies assumptionis Tuæ fuerit, et me totamque hanc diæcesim maxima perfuderit lætitia. |
||
A013003524 |
Enitet in universa ea relatione Amplitudinis Tuæ vehementissimum in emendandis lapsis moribus studium, in obeundis, pro Dei gloria, locis asperis ac difficillimis labor, in procuranda animarum salute ardor atque contentio infatigabilis.. |