A024001057
|
Curri itaque R. D. Claudius de Reydet, dictus de Choisie, ecclesiæ collegiatæ Sancti Jacobi oppidi Sallanchiæ Decanus, et parrochialis ecclesiæ Sancti Nicolai Bonnæ, Nostræ diocesis, rector, ad causam dicti decanatus, propter loci distantiam aliasque rationabiles causas curam animarum exercere in dicta ecclesia non valeat, vicarium perpetuum, a Nobis tamen approbatum, eligendum et Nobis presentandum duxerit, ut nominationis instrumento, per egregium Bourgeois, notarium, recepto et signato, sub die octava Julii ultimo lapso ut, scilicet, D. Joannem Franciscum du Martherey, præsbiterum, et a Nobis ut idoneum admittendum et recipiendum humiliter petierit..
|
A024001445
|
Venerabilem ac dilectum Nobis in Christo D. Henricum Barbier, Nostræ hujus diæcesis sacerdotem, esse rite ac legitime promotum, nullo, quod sciamus, ecclesiasticæ censuræ vinculo obstrictum, nec infamiæ aut cujusquam reprehensibilis vitii macula fœdatum, quin etiam, ab examinatoribus in Sinodo Nostra diocæsana ad Sacramentorum administrationem faciendam approbatum fuisse, præsentium tenore testamur.
|