Mot «Antiquitatis» [6 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011001197 

 Quem cum antiquitatis authoritate non nihil moveri viderem inter familiaria colloquia, porrexi tuum illud Opus Cathechisticum, cum sententiis Patrum a Busæo fuse descriptis; cujus lectione abduci se ab [142] errore in tritam veteris Ecclesiæ viam passus est, ac manus tandem dedit; quo etiam tibi nomine plurimum plurimum uterque debemus..

  A011001234 

 Quem cum antiquitatis authoritate nonnihil moveri viderem et saltem torqueri, explicavi Opus tuum illud Cathechisticum, cum authoritatibus sententiisque Patrum a Busseo descriptis; cujus lectione sensim ab errore abduci se in tritam veteris Ecclesiæ viam passus est manusque tandem dedit; quo etiam tibi nomine plurimum uterque tibi debemus..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001129 

 Nec id in re aliqua levi, sed in gravissimis fidei nostrae articulis: puta, in quaestione de libero arbitrio, in qua dicit Latinos arroganter, «Graecos vero arrogantius» locutos fuisse; de persona Mediatoris, in qua Veterum errorem inexcusabilem esse contendit; de concupiscentia, ubi uno Augustini testimonio totius antiquitatis sensum contineri dicit, mox ab eo se dissentire profitetur; in quaestione de satisfactione omnes Veteres «aut lapsos esse, aut aspere ac dure locutos» pronunciat; in quaestione de precibus pro defunctis omnes Veteres «in errorem» abreptos esse; in quaestione de merito vetustos Doctores pessime sinceritati fidei consuluisse; item peccasse antiquitatem «immodica severitate, quod in Episcopo caelibatum» requireret; in quaestione de paenitentia «excusari nullo modo» posse «immodicam Veterum austeritatem;» in quaestione de Quadragesima, veteres Patres superstitionis quaedam semina jecisse, ac «mera χαχοζηλία: et superstitionis plena» laborasse.

  A023001133 

 Ut jam dubitare nemo possit, si aptissimus hic et certissimus est haereseos character contemptus Ecclesiae et antiquitatis, esse Lutherum et Calvinum, et quotquot sunt eorum sectatores, omnium maxime haereticos; adeo fuerunt illi, prae caeteris antiquioribus haereticis omnibus, et Ecclesiae et totius antiquitatis contemptores.

  A023001166 

 Ergo, ne nullus sit scribendi finis, si quae passim occurrunt in antiquis Patribus ad hanc rem pertinentia enumeremus, solum audiamus Augustinum, quem et Lutherus [170] omnium post Apostolos optimum Doctorem, et Calvinus fidelem antiquitatis interpretem agnoscit.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE