Mot «Animorum» [17 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000527 

 Quod vix postea faciendum ducebam, cum non præcedentibus tantum sed posterioribus quoque litteris animorum nostrorum vicissim tantam exprimamus unitatem, ut supervacaneum fere crederem te de cogitationibus meis deinceps aliter certiorem facere quam profunda quadam attentione.

  A011000561 

 Jam vero epistola illa tua postrema cum mea quam ad te eodem die scripseram adeo mente convenit, ut eosdem duorum fratrum animorum sensus esse, in amando præsertim, clare commonstret, quamvis non uno quidem ore expressos, cum elegantia longissimo præcedas intervallo.

  A011000895 

 Quod cum ita sit, tuæ erit humanitatis ac amplitudinis, mihi inter tuos ita locum aliquem fixum firmumque attribuere, ut me non minus unquam tuum existimare possis quam esse possim, et quando tuorum Allobrogum numerum inire placuerit, ego ultimus in mentem tandem tibi veniam, qui si propensionem ac erga te observantiam animorum tam probe perspectam haberes quam merita, inter primos facile apparerem..

  A011001000 

 Lædebar ego a meipso qui ideo lædebar quod tu quoque lædi putarem, cum primos hos animorum motus ratione antevertere fabri sit non tyronis..

  A011001079 

 Interim nolo te lateat clarissimorum PP. Possevini et Cherubini nostri erga me concursus animorum.

  A011003025 

 Neque tamen id à te sic accipi velim, quasi in me vel singula et mediocria esse putem quæ in te universa sunt ac absolutissima, sed ut intelligas et morum et animorum similitudinem quæ ad conciliandas inter ignotos quoque amicitias plurimùm posse creditur, in eo etiam interdum elucere, in quo disparia sint omnia præter unam eandemque similia consectandi voluntatem..

  A011003116 

 Quod si accidet, non tantùm in felicitatis tuæ partem venisse me putabo, verùm etiam pro animorum nostrorum conjunctione felicitatem tuam quanta tota erit in me transfudisse si non invidebis.

  A011003247 

 Est sanè quòd iis habeam gratiam de meis literis tam fideliter tibi redditis; nam cùm vix ignorare possint quanta sit inter nos animorum voluntatumque consensio, credibile est non valdè tibi infestos esse qui erga me adeo fuerint officiosi..

  A011003392 

 Non possis credere quàm id me malè torqueat, pro arctissima quæ inter nos, non tantùm dignitatis et ordinis, sed etiam, quod primum est, animorum conjunctione.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002089 

 Quem profecto tam insignem et ingentem animorum motum ut in supremum rerum omnium immobilem Motorem referre « dignum et justum est, » sic quoque ingenue fatendum illum Ducis zelo, tamquam optimo instrumento, vel maxime usum fuisse.

  A012003259 

 Ex iis duo, ipso Pentecostes sacro die, adjunctis aliquot ex secularibus sacerdotibus qui jamdudum in agro Tononiensi operi evangelico incubuerant, in loca Genevæ viciniora (quæ omnia balliagii de Gagliard nomine veniunt), non minus opportuno quam fœlici ausu irruptionem fecerunt, tanta [421] Dei optimi maximi voluntate et animorum contentione ut quinque hebdomadarum spatio plus quam quingenti utriusque sexus hominibus ex hæresis horrendo baratro sint erepti et in album Catholicorum restituti..


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002316 

 Ita ergo inter nos statutum est, atque ubi id aggredi cœpimus, miram in eis et suavissimam ad obediendum animorum promptitudinem et facilitatem invenimus..


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020003141 

 In quo de variis, quæ undique allata sunt, negotiis plurima decreta sunt et sancita; ac tandem de more Superior Generalis electus, et quidem tanta animorum consensione, tanta morum suavitate, nihil ut amabilius videri potuerit, nihilque optandum supersit, nisi ut quemadmodum [324] inter tot variarum nationum capita non tam unio quam unitas laudare nunc potest et debet, ita deinceps laudari possit ac debeat..

  A020003173 

 In quo, ut par erat, de variis, quæ undique aliata sunt, negotiis totius Congregationis plurima decreta sunt et sancita; ac de more Superior Generalis, aliique tum Provinciales, tum Abbates ac Priores electi, et quidem tanta animorum consensione, tanta pace, tanta morum suavitate, ut nihil suavius, nihil amabilius videri potuerit.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022001369 

 Quare, ad confirmandos conversos reducendosque caeteros, tum ipse Episcopus, cum Praepositus et Canonici in eam Thononensem urbem se transferre statuerunt, ibique cum tanta animorum contentione in vinea Domini laborare, ut brevi flores fructusque appareant..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023002229 

 Quibus omnibus animorum aegritudinibus, eximia, qua pollebat, de rebus divinis [352] dicendi ac disserendi virtute, frequentissimis concionibus, privatisque colloquiis, remedium praesentissimum attulit optimus Pontifex, effecitque tandem, ut passim in diaecesi, sed in hac maxime civitate, haereses haereticorumque nomen, infame, horrendum ac abominandum omnibus videretur et esset.

  A023002651 

 Nam egrediuntur circa monasterium, ad animorum recreationem, in prata quaedam [387] vicina, sed non nisi turmatim, et in ecclesiam quoque interdum; ac vicissim, omnium secularium mulierum ingressum admittunt, solis viris exclusis..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE