Mot «Angliae» [6 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000553 

 Instruunt copias bellicas Itali Principes et Germani; jam Anglus, Hispanus, Gallus, strictis gladiis, aerem terramque gemitibus et sanguine conturbant; regnum Scotiae, Angliae, Daniae in horrendum haeresum baratrum prolapsum est Polonicum, Ungaricum, Boemicum; ac quod omnem superat dolorem, Christianissimum olim Gallorum diadema in caput haeretici, aut potius in miserandum [73] exitii genus inclinatum, non sine lachrimis sentimus et contemplamur!.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001127 

 Nam Lutherus quidem sic scribit quodam loco: [153] «Primum scire contestatosque eos esse volo, me nullius prorsus quantumlibet sancti Patris auctoritate cogi velle.» Deinde, mox quasi cum Patribus omnibus luctaturus, eos sursum deorsumque movet ut dejiciat: «Jam,» inquit, «quanti errores in omnium Patrum scriptis inventi sunt! Quoties sibi ipsis pugnant! quoties invicem dissentiunt! Quis est, qui non ssepius Scripturas torserit? Quoties Augustinus solum disputat, nihil definit; Hieronymus, in Commentariis, nihil fere asserit.» Deinde tandem concludit: «Nemo ergo,» inquit, «mihi opponat Papae aut Sancti cujusvis auctoritatem, nisi Scripturis munitam.» Et in libro quem edidit Contra Regem Angliae, quam superbe: «Dei Mot,»inquit, «est super omnia.

  A023001216 

 Et in Responsione ad maledicum scriptum Regis Angliae: «Jam quaeso,» inquit, «advertite quam dura conditione haec bella administrem.

  A023001337 

 Sed, Deus bone, quam impudenter agit cum Summo Pontifice, cum Rege Angliae, cum universo ordine episcoporum, cum academiis Parisiensi et Lovaniensi! Minima fere quam in eos vibrat contumelia haec est, ut «porcos, asinos, Sathanae satellites stolidissimos,» et caetera id genus appellet; idque tam crebro et importune, ut, si ex Operibus ejus contumeliosa quaeque detrahas, facile octo scriptorum ejus tomos in unum sis redacturus..

  A023001362 

 Nam et ipsi Romano [217] Pontifici diu blanditus est et, cum adversus Regem Angliae injuriose scripsisset, misit ad eum postea epistolam, in qua blanditiis et lenociniis conatur animum Regis demulcere, scribens in himc modum: «Conscius mihi sum gravissime offensam esset Tuam Majestatem libello meo, quem stultus et praeceps edidi.» Et paulo post: «Vehementer,» inquit, «nunc pudefactus, metuo oculos coram Majestate Tua levare, qui passus sum levitate ista me moveri in talem tantumque Regem, praesertim cum sim fex et vermis, quem solo contemptu oportuit victum aut neglectum esse.» Deinde veniam petit, ad Regis pedes prostratus, et promittit se palinodiam cantaturum, si Rex velit.

  A023001362 

 Verum, non multo post tempore, cum Rex Angliae iterum in eum scripsisset, rursus ille Regem aggreditur, longe atrocioribus contumeliis, et de litteris scriptis poenitet, nec ullum non movet lapidem ut suam hypocrisim excuset, quae palinodiam promiserat, docetque se illam epistolam scripsisse ut eum ad haeresim suam amplectendam pelliceret.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE