17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html |
A017002314 |
Orationi vero illi angelicæ, quam mentalem vocant, duabus item horis, una matutina, alia vespertina, maximo cum fructu operam navant, ac, ut uno verbo concludam, illas mihi referre videntur fœminas de quibus Sanctus Gregorius Nazianzenus ad Hellenium tam magnifice loquitur, ut eas cœlestia et pulcherrima Christi sidera nominare non vereatur. |
||
A017002357 |
Sunt præterea addictissimæ orationi illi angelicæ quam mentalem vocant et, ut paucis concludam, sponsæ Christi sunt antiquas illas Paulas, Marcellas, Eustochios, Melanias imitatione representantes. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003295 |
Confratres tenentur quotidie ad recitationem quinquies Orationis Dominicæ et Salutationis Angelicæ. |
||||
A024003297 |
Statuimus pariter et ordinamus, omnes et singulos utriusque sexus confratres, singulis diebus ad recitationem quinquies Orationis Dominicæ et totidem Salutationis Angelicæ, genibus flexis et detecto capite, perpetuo astrictos esse et teneri, ea ad Deum intentione, ut ipse meritis Domini nostri Jesu Christi, et intercessione [358] Beatæ Mariæ semper Virginis et precibus Sanctissimorum Apostolorum Petri et Pauli, fœlici et prospero rerum statui universarum provinciarum et locorum Serenissimo Sabaudiæ Duci, Principi nostro, subditorum adesse, atque felicem eventum præstare, inibique Catholicam fidem tueri et conservare, ac populum a præsentibus calamitatibus liberare; hæreticos vel ad unitatem et gremium sanctæ Matris Ecclesiæ reducere, vel illas confundere et humiliare ipsasque hæreses funditus extirpare, et ad id Principes insimul reconciliare et unanimi consensu inducere, Principesque nostros ab omni adversitate custodire dignetur.. |
||||
A024003302 |
Ritum antiquum recitationis Salutationis Angelicæ, genibus flexis et detecto capite, quando in aurora, meridie et occasu solis ex antiqua traditione universalis Ecclesiæ pulsatur, religiose servare cupientes, statuimus et ordinamus Salutationem Angelicam ter universis confratribus quotidie, utroque genu flexo et detecto capite, esse recitandam in quocumque loco, etiamsi in viis vel plateis publicis [359] constiterint, quoties in principaliori ecclesia loci in quo Ecclesia cathedralis sedem fixerit pulsabitur, in aurora, meridie et vesperi, ut, præter Indulgentias eam sic recitantibus a Summis Pontificibus concessas, ex hoc humili obsequio eidem Virgini Mariæ (cujus Dominus humilitatem respexit ) prestito, ipsius meritis et intercessione a morbis, peste, tempestatibus, grandinibus aliisque aeris corruptione et perturbationibus provinciæ totius Sabaudiæ liberentur.. |